[ Latin ] Lettre 981 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 14 mai 1694]
Illustrissimo et eruditissimo domino d[octori] Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Ecce Vir clarissime et amicissime tractatum illum de re medica 1 pro quo typis tradendo operam tuam tam officiosè tamque humaniter operam obtulisti. Attulit illum mihi nudius tertius juvenis quidam Genevensis qui recens e patria huc venit. Mitto simul epistolam clar[issimi] dom[ini] Diodati autoris filii et medicinæ doctoris celeberrimi • in patria. Quæso quandoquidem obstetricis vicem fungi non dedignaris huic fœtui literario conferas schedulam priorem cum ista epistola. Videntur esse prorsus eadem postulata utrobique, nisi quod nunc pro 80 exemplaribus, mallet solum 60 et pro 20 reliquis quosdam alios libros quos indicat. Verum si typographus malit 80 exemplaria tradere, res ab ipso pendebit. Vix dici potest quantam sis initurus gratiam tum à clarissimo Minutolio doctissimo illic linguæ græcæ et philosophiæ moralis professore nec non verbi divini præcone ordinario, tum à filio autoris, si commendare volueris typographo hunc manuscriptum libellu[m] quo et editio sit nitida et à mendis immunis, tum ne procrastinationi istis hominibus satis tritæ et cognitæ detur locus. Jubent te Vir doctissime cujus et eruditionem pari conjunctam humanitati et candidioribus politioribusque moribus amant atque suspiciunt plurimum salvere, meque beatum prædicant qui tanti viri amicitia fruar, commendantque adeo illud negotium animitus, necnon offerunt tibi quidquid officiorum isthuc ab eis exigere unquam volueris.

Unum est præterea quod te rogatum voluerim nisi molestum est, humanissime Almeloveeni. Vellem scire annum quo Jodocus Badius Ascensius 2 obierit, an reliquerit filios qui fuerint typographi, an ejus uxor filia fuerit typographi, an filiam collocaverit typographo, an Conradus Badius typographus Genevensis fuerit ejus filius. De his La Caille si probè memini agit. Atqui ille liber non est in hac urbe. Condona si placet hasce molestas petitiones, et mea opera utere in omnibus. Vale athletice mei semper amans qui te pereo.

Dabam Roterodami pridie idus mai[i] MDCLXXXXIV

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 195578

Institut Cl. Logeon