[ Latin ] Lettre 988 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 9 juin 1694]

  Clarissimo et doctissimo domino Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio suo s[alutem] p[lurimam] d[icit] Petrus Bælius

Quo te discedendi causà currum conscensurum amplecti possem nequaquam copiosus imber me cohibuit quin præstolarer te bis juxta ædes curruum præfecti, nimirum ad horam quartam et quintam. Sed non datum est tanta fruï faustitate, et si fors ita tulit ut tunc in hac urbe pernoctaveris virorum mihi charissime, est cur meam vicem doleam qui ejusce rei inscius non nolui ex tanta occasione tecum suaviter confabulandi aliquid emolumenti decerpere. Interim mecum reputavi quæ ex te didici de novis libris ex Germania tibi allatis, cumque ea quæ in amœnissimo tuo De vita Stephanorum libro deprehendi circa Jodocu[m] Badium 1 collata cum iis quæ profert de eodem typographo dom[ino] de La Caille mihi cupiditatem et nescio quam necessitatem faciant consulendi ipsum opus Henrici Stephani cui titulus Typographica querimonia 2, non possum quin te etiam atque etiam rogem, ut quam primum commodum fuerit mihi mittas per navem ordinariam, addasque fasciculo dissertationem illam de medicis philologicis, de Platina 3 et si quam aliam ejusce commatis habeas, de qua mecum egeris. Theses de originibus Babylonioru[m] 4 habeo ex dono autoris clari[s]simi et eruditissimi. Ubi typographus aliquid certi […]erit de Diodatæo opere 5, fac amabo ut resciscam quo amicis nostris genevensibus significare valeam. Vale in […]c mei memor cujus amicitiam sempiternam sperare te volo et capio.

Dabam Roterodami die 9 junii 1694  

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Tergou

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190415

Institut Cl. Logeon