[ Latin ] Lettre 998 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 16 juillet 1694]

  Petro Baelio Rotterodamum

Voluit Beughemius noster te officiosissimis verbis per me salutari rogarique num ipsius usui velles mittere, si possideres, Naudæi Bibliothecam Cordesianam 1 Deseine Bibliothecam Slusianam 2 • et catalogum Bibliothecæ Tellerianæ 3, si ejus • characteres, qui paullo difficiliores lectu sunt, rite fuerim assequutus. Aurum nihil habeo ceteroquin lubens • adjecerim Vogleri introductioni nuper cum Meibomii notis 4 enisæ quam ei mittere non differam. Est enim totus in adornando conspectu lectio historiæ literariæ. Quæ præ ceteris ejus operibus mihi valde utilis videtur et commodus.

Opus tuum 5 celeri procedere gradu nullus dubito quoniam ipse præsens typothetis insistere possis ac sedulior sis longe quum nullis publicis negotiis avoceris.

Ampl[issimus] Carpzovius ornavit instruxitque meam librariam supellectilem Augusti Buchnerii poematiis numquam / editis 6 Huetii opusculo De paradisio terrestri 7 et Hermanni Conringi epistolis ad Ferdinand episcop[um] Paderbornensem atque Baluzium cum responsoriis quibus Melchior Smidius Conringii vitam præmisit 8. Expurgabos addidit Carpzovius vindicias Nominis Germanici contra quosdam obtrectatores Gallos 9 ut et Orationem Funebrem Ulricæ Eleanoræ Suecorum Reginæ 10 quorum omnium usum, lectionem que si desideres fac sciam.

Clar[issimus] Bernardus professor Oxoniensis 11 icones Isaaci et Merici Casaubonorum 12 creta rubra delineatas mihi misit quo gratius poterat certe nihil. Leersius noster an susceperit iter parisinum nescio 13. Chauvinum nostras Amœnitates in Acta sua gallica retulisse nondum observavi 14.

Vale Vir clarissime et Almelovenii tui amantissimi, vive memor. Saluta, quæso, Basnagium, Lufnaeum 15, Majumque 16.

Dabam Goudæ a. d. XVII Kal. Augusti MDCXCIV.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 198371

Institut Cl. Logeon