[Leipzig, le 1 er novembre 1705] Vir Clarissime atque Excellentissime,
Ingentes tibi ago 1 habeoque gratias pro benignissima Perolti 2, qui expeditus, ecce, ad Te redit, communicatione. Doctissimas Viri notas avidi[ssi]me qu[as] devoravi et exscripsi omnes, sed diverso t[a]n[tum] affectu. Partim enim lætatus sum subito mihi non pauca obviam ferri, quæ diu, et frustra fortasse quæ siturus fuissem ; partim non sine indignatione et acerbissimo animi mærore quam plurima in iis reperi, quæ magno temporis dispendio diuturnoque labore et sollicitudine ex Athenæo, Plutarcho, Pausania, Plinio, Æliano, Luciano, A. Gellio et tot aliis, cùm Græcis, tùm Latinis autoribus, (de recentioribus nil dicam) perpetua lectione et evolutione ante hos tres et quod excedit annos, ipse hausi exsculpsique. /
Ô utinam ante illud tempus ejus mihi copia fuisset, quot, bone Deus ! sudores, quot quantosque vigilias lucrari valuissem. Interim t[ame]n industriæ meæ gratulor, quod quae ex moderna historia Satyræ suæ involuta et abscondita Barclajus habet 3, en pene omnia me apte ingenio eruerim inque lucem, quod credo, præduxerim. Quicquid sit, Tibi certe debeo quod Peroltus fulgentissimam mihi facem in non unis locis felicissime prælaturus sit, etsi haud desint non pauca, quæ perperam ab eo statutu et credita Lectori demonstraturus aliquando sum. Cæterum hanc adhuc à Te, vir Celeberrime, gratiam expeto, ut cujus nuper spem fe / cisti, si per commercii libertatem licuerint, Anonymi Censuram Euphormionis, Censuræque ejusdem Censuram 4, pro tua in studia nostra propensione procurare mihi digneris. Præstabis hoc ipso rem mihi omnium gratissimam, meque vicissim ad quævis officia, qualia quidem ab homine meæ sortis expectari unquam poterunt aut sperari, promptissimum paratissimumque habebis.
Vale, Vir excellentissime, meque amore tuo dignare Clarissimi nominis tui Cultorem
Dabam Lipsiæ Cal. Nov. 1705
A Monsieur / Monsieur Bayle / Sçavant tres-cé- / lebre / à / Rotterdam / par Couvert