[ Latin ] Lettre 1609 


Voir aussi [ Traduction ]

[Rotterdam, le 19 octobre 1703] Illustrissimo Celeberrimoque Viro Dom[ino] Antonio Magliabechio Patrono et fautori suo æternum colendissimo Petrus Bayle s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Quod huc usque non responderim ultimis Tuis epistolis 1 Vir Maxime, et ob acceptos duos librorum exquisitorum fasciculos mihi, abs te missos gratias non egerim, tantum peccatum esse agnosco, ut nisi Te sicut eruditione inter doctiores, ita comitate atque humanitate inter urbaniores eminere scirem, nullam veniæ spem mihi superfore crederem juremerito. Sed solatur me silentium illud perpetuo instar gravissimæ culpæ non sine dolore animo versantem summa ingenii Tui lenitas, novumque pignus tuæ benevolentiæ, Librum dico mihi ante duos dies • traditum et Venetiis impressum in honorem sponsorum quorum mirandus obitus tam ingeniose à Musis Vestratibus celebratus est 2. Quod me munere tam insigni novissime donatum volueris, patrone Reverendissime, certiorem me facit negligentiam meam in gratiis agendis non remorari cursum Tuæ benevolentiae.

Nunc tandem grati animi significatione saltem officio meo defungar, et utinam possem secundam mei Lexici editionem 3 Tibi mittere minoribus longe mendis defœdatam quam priorem. Iterum rogo etiam atque etiam ut alicui in mandatis dare velis, illustrissime Domine, exemplar à me petere quod tuta via perferri valeat. Nihil mihi accidere poterit jucundius quam si tradere valeam. Hanc epistolam commendo, non secus ac præcedentem Clarissimo viro Vicentio Minutolio, in Academia Genevensi Professori longe celeberrimo, et diuturna amicitia mihi conjunctissimo, qui pro sua in Te observantia et in me benevolentia curabit ad Te transmittendam, additis sine dubio suis literis, unde quidquid est novarum rerum ad rem literariam spectantium in Gallia et alibi terrarum scire poteris, nemo enim ea suppellectilæ instructior ipso est. Apud nos bellici tumultus retardant sane quamplurimum rem literariam, cumque literarum commercio cum Gallis interdictum nobis sit severissime 4, ne ipsos quidem librorum titulos accipere valemus qui in Gallia in lucem prodeunt. Præterea supervacaneus esset labor si de iis quæ viri docti apud nos moliuntur, tecum agere instituerem, quid enim te latet omnium ejusmodi quæ in tota Europa parantur ?

Nihil novi scriberem si dicerem doctissimum celeberrimumque Joh[annem] Clericum duos jam tomos sub titulo Bibliotheque choisie publici fecisse juris 5, et clarissimum Perizonium nuper in eum vulgasse opus satis acerbum cui titulum fecit Quintus Curtius vindicatus 6 : de eo jam loquutus est clarissimus Bernardus in suis novellis reip[ublicæ] literariæ 7. Scis etiam sine dubio, Vir illustrissime, Petrum Vander Aa typographum Leidensem habere sub prælo Thesaurum Antiquitatum et historiarum Italiæ 8 qui constabit 6 tomis in folio et variis autoribus quos indicaverat celeberrimus Grævius cujus obitu ingens jactura allata est humanioribus literis 9, neque ignoras eumdem typographum novam editionem moliri Arriani operum gr[æce] la[tine] cum notis doctissimi Jacobi Gronovii 10.

Anno superiori prodiit in lucem liber quem heri duntaxat evolvere potui nempe : Lettres • de M. Cornelius Jansenius, eveque d’Ipres, et de quelques autres personnes, à M. Jean du Verger de Hauranne, abbé de S[aint] Cyran. Avec des remarques historiques et théologiques par Francois du Vivier in 12 11. Notæ illæ historicæ theologicæ sunt satis bonæ et moderatæ, licet ab eo autore qui Jesuitis adversetur. Prodiit nuperrime hac in urbe liber gallice 28. foliorum in 12. sub inscriptione Reponse aux questions d’un Provincial 12. Opus est miscellaneis simillimum. Vale, vir præstantissime nestoreos in annos 13.

Dabam Rotterodami XIV Kal. Nov[embris] MDCCIII

 

Bibliotheca D[omini] Grævi 14 τοῦ μακαρίτου empta est ab Electore Palatino magnificentissime nempe majori pretio quam valeat. Numerabit hæredibus 15 millia Florenorum. Sunt tres filiæ 15 et singulis annuam præterea solvet summam quoad vivent 150. florenorum ut mihi narratus est.  

A Monsieur / Monsieur Magliabechi / Bibliothecaire de Monseigneur / le grand duc de Toscane / A Florence

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 198371

Institut Cl. Logeon