[ Latin ] Lettre 1593 


Voir aussi [ Traduction ]

[Rotterodami die 15. Januarii 1703]

Accepi tres partes tuarum Animadversionum quibus me donasti 1, easque non modo saepiùs legere animus est, utpote refertas ingenti rerum copia quibus uti possum, sed etiam diligenter conservarare tanquam amicitiæ tuæ liberalitatisque documentum, et grati mei animi monitores assiduos, quamquam qui aurem mihi vellat non indigeo, adeo infixum pectori manet et manebit hocce tuum beneficum. Haud vidi et tædet me Virum Clarissimum Lederlinum 2, sed is tamen fasciculum egregie curavit ad me. Vale quam plurimùm, et me tui, amantissimum quod semper fecisti amato.

Dabam Rotterod[ami] die 15. Jan[uarii] 1703

Si Petrus Vander Aa non habet librum quem ab eo peto 3, ipse vero habeas, rogo enixissime ut in breve tempus utendum mittere digneris.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 191900

Institut Cl. Logeon