[ Latin ] Lettre 1594 


Voir aussi [ Traduction ]

[Rotterodami die 19. Januarii 1703]

Viro eruditissimo Thomæ Crenio Petrus Bayle s[alutem dicit]

Cum ante paucos dies ad Te scriberem, nondum evolveram tres partes Tuarum animadversionum quibus me beasti 1, eâ sedulitate qua deinde usus sum, vix enim eas à Bibliopega receperam. Nunc majori jure testari possum eas mihi vehementer placuisse. Gratulor Tibi amplam librorum suppellectilem qua abundas, et qua ego destituor ; eo utilior est mihi lectio Tuarum lucubrationum. Cæterum quoties inde aliquid depromo, toties mihi religio est profiteri per quem profecerim, apposito nomine tuo in margine 2. Solemne id mihi est quoad reliquos omnes autores qui me aliquid docent, sed erga nullum sedulior sum quam erga te, in vitanda fœdissima plagii nota. Æqui consules, opinor, bonique, si indicem quis sit ille Elias Borellus (potiùs Adamus) de quo loqueris pag. 151. part. 8. et de quo in notis ad Justinum lib. 2 cap. 10. n. 13. diversus is plane est ab Elia • Borelio autore libri ad legem et testimonia 3. Ille enim • cognatus fuit præclari illius Borelii qui legationibus functus est in Gallia, et ni fallor Prætor fuit Amstelodamensis haud ita dudum. Elias ille, ut audivi, in Zelandia vixit novæ sectæ mysticæ immersus. At alter ille qui memoratur in notis ad Justinum, Gallus est, et vocatur vulgo Elie Bouhereau 4. Vivit adhuc religionis ergo profugus, et Dublinii in Hibernia munere Præfecti Bibliothecæ fungitur. Vulgavit ante paucos annos Amstelodami versionem Gallicam Origenis librorum contra Celsum in 4 5. Vir est rei criticæ peritus, et amicitia intima fruitus est Tan[naquilii] Fabri 6 qui multas ad eum scripsit epistolas, quæ editæ sunt in lucem, in quibus semel et iterum forte vocat Eliam Borellum, sed longe sæpiùs Eliam Boherellum. Vide secundam partem Epistolarum Tan[naquilii] Fabri 7. Ejus est sine dubio conjectura de qua in notis Justinum, et notæ illæ, quod editores indicare prætermiserunt, desumptæ sunt ex Justino quem Tan[naquilius] Faber Salmurii ediderat 8.

Valde fui delectatus, cum vidi ejusdem 8. part. Animadv. pag. 153. confirmari abs Te id quod ego anno 1686. ad calcem libri Deckherri de adespotis scriptis pag. 388. dixeram de autore dissertationis Philosophia Sacræ Scripturæ interpres 9. Vale summopere in decus bonarum literarum.

Dabam Rotterodami die 19. Jan[uarii] 1703

 

• Penes me est liber typis datus Cosmopoli anno 1693. cui titulus Scripta Adami Borelii posthuma, quibus præfixus ejusdem tractatus ad Legem et Testimonium olim editus 10.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 191947

Institut Cl. Logeon