[ Latin ] Lettre 1192 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 9 décembre 1696]

Petro Bælio Rotterædamum

Parisinos nihil rescribere dolemus omnes 1 idque ea propter vehementer quod obsint sibi ipsi, typographis, lectoribus, et maxime famæ Bergerii quæ augmento illo fortassis non parum extenderetur non dubito quin strenué perat interpres adeo ut merito vereor nimium sero ventura addita merita quæ majore • convitio flagitare non audeo amplius. Nollem subr ani motam. Molestum Tibi non cuivis amico, ut ut familiari, posse Lexici tui, quod fertur de novo imprimi, exemplar donare • facile concedo 2, verum nullus, audito insano hoc pretio, nisi impudens aut avarus exegerit, mihi non opus est ut Te excuses, qui parvulo sum contentus ac eandem jam dudum expectius molestiam si typographorum avarities obessert, forte non nulla communicantur aut ederentur quæ nunc blattis et tineis • escæ sunt. Morellarum carminibus præmittere animus est IX illustr. Feminarum poemata a. 1567 apud Plantin a Fal Ursino edita 3, quæ si habes, uti et Sapphonis ex editione A. Fabræ 4 velim utenda in paucos dies mihi concedas, sin careas, indices cujus et • bibliotheca possim depromere, bene de me, uti soles, meriturus. Vale vir mei amantissime • et • ubi vacari ad me in use. Salutat [mea mater] amicos communes.

Dabam Goudæ V Iduum Decembr. M D CXCVI.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261848

Institut Cl. Logeon