[ Latin ] Lettre 1193 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 10 décembre 1696]

Viro Doctissimo Th. Janss[onio] Almelovenio amico suavissimo s[alutem dicit] Petrus Baelius

Prævideram satis longas procrastinationes Domini Oudineti à quo notæ illæ Bergerianæ sunt expectandæ 1 idcirco monueram ut Typographi pergerent quo pede coepissent. Hoc quoque hodie moneo. Aulici viri negotiorum mole obruti haud festinare possunt, nec si possint, semper volunt. Ille de quo loquo in Comitatu mansit procul parisiis, Fontibellaqueo in prætorio per aliquot septimanas, quæ excusatio sit illi. Urgebo interim pro mea virili. Non possum facile excutere tædium et dolorem inde conceptum quod Tibi amicorum præcipuo et quibusdam aliis mihi valde caris hominibus exemplaria dare non potuerim 2. Tuam agnosco benevolentiam singularem quod mihi illud crimini non vertas. Non verum est lexicon iterum excudi, neque enim tam / cito distrahi poterunt exemplaria primæ editionis tanto pretio emenda. Occasio seu fundementum illius rumoris est quod cum Typographus initio non tot exemplaria excuderet quot in decursu imprimenda esse credidit, et revera impressit, non eumdem numerum exemplarium habuerit quoad prioras liberas Alphabeti et quoad sequentes ; longe plura habuit harum quam illarum, ut ergo par sit numerus exemplarium omni[um] foliorum necesse habet aliquot iterum prælo com[me]re, hoc ut vides nequequam est iterare editionem 3. Accepi nuper Geneva nihil quicquam vulgatum esse à Virgina Valekirkia de qua Brunetus 4, iisque esse duntaxat insistendum quæ Brunetus memoravit, si qui de illa meminisse voluerit. Caret mea curta suppellex Libraria poematis illis apud Plantinum vulgatis 5, quæ à me petis, nec non editione sapphus quam Anna Fabra accuravit 6. Possem editionem Domini de Longepierre ejusdem Sapphus 7 tibi mittere si velis quæ posterior est Fabriana. Ignoro apud quem sit reperire poemata ab Ursino vulgata, sed scio Dom. Henricium nostrum Correctorem 8 habere Sapphus carmina ex editone Annæ Tan[aquili] Fabri filia. / Certus sum qua est humanistate, si ab ipso petas, nequaquam repulsam laturum. O me infelicem qui nunquam valeo Tibi aliqua in re commodare, qui Te non modo paratum semper experior bene mereri de me, sed reapse commodum et utilem amicum. Ante paucos dies mentio Tui crebra apud Dom. de Mey cujus pater pastor vester 9 aderat, cumque injecta esset sermocinatio de Pomponatii operibus 10 promisit sciscitari abs te utrum habeas editionem Basileensam. Vale plurimum semper mei memor qui te in oculis fero.

Dabam Roterodami IV. Id. decemb. M D C LXXXXVI.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261849

Institut Cl. Logeon