[Roterodami 9 junii 1684]

Doctissimo ac multum reverendo domino • Vitringæ1/ theologiæ professori celeberrimo in Academia Franekerina/ P[etrus] Bælius s[alutem] p[lurimam] d[at]

Sæpe • de literis ad te scribendis cogitavi ab eo tempore quo clarissimus admodum vir dominus Texelius, mihi primum aperuit ex epistola quam huc miseras nominatum fuisse me unum ex tribus quos curatores serenissimo principi Frisiæ et ordinum • deputatis proposuerant2. Crevitque magis desiderium tibi scribendi V[ir] c[larissime] cùm sæpè audirem epistolis tuis ad cognatum d[omino] Vander Walliem3 significari progressum negotii, ac præsertim cùm certissimis scirem indiciis prolixam tuam in me voluntatem, sed tamen nihil scripsi hactenus et nescio qui factum fuerit ut hac in parte irritum semper manserit consilium meum. Nunc nequaq[ua]m committam ut silentium teneam, quandoquidem coram videre, alloqui et gratias agere non dabitu[r] nam hodie ordinum deputatis respondi non posse me • munus obire quod pro sua humanitate mihi obtulerant4. Invitus sanè in id responsum incidi quemadmodum q[ui] merces in mare projiciunt inviti id faciunt. Non equidem voluntas eorum cogitur, n[on] potest enim, sed dolent in eas se devenisse angustias ut • majoris mali evitandi ergo ver[o] debeant projicere merces. Ita mihi nunc usuvenit doleo sic se habere statum meum ut velle debeam carere tanto munere, quod mihi clarissimos daret collegas, teque mei amantissimum ; ut multis argumentis comperi. Non culpabis me, opinor, Vir clar[issi]me, potius dolebis meam vicem, eoque digniorem tua benevolentia judicabis, nempe [qu]o s[or]s mea infœlicior, eo incl[e]m[e]ntius tibi vide[r]etur, si me tua amicitia privare[s] non [metuo] ne tantum malum mihi contingat, idcirco minime dubius non mod[o g]ratias ago pro amicitia præterita sed etiam pro futura, et vicissim meam[et] officia quæ à me oriri poterunt polliceor. Fac si placet ut clarissimus vander Wayen, cujus • epistolam qua meæ respondere5 • maximâ cum benevolentiæ significatione, • dignatus est, • legi avidillimè et servabo diligentissimè sciat quanti eum faciam, quantopereq[ue] doleam quod apud vos docere non possim. Faxit Deus opt[imus] max[imus] ut semper floreat Academia vestra diuque fruatur doctissimis viris qui eam reddunt tam celebrem. Vive diu Vir clarissime, tuisq[ue] doctissimis lucubrationibus rempubl[icam] literariam locupletare pergito. Tuus ex asse Dabam Roterod[ami] 9 jun[ii]

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261804

Institut Cl. Logeon