[ Latin ] Lettre 1035 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 12 mai 1695]

Vir celeberrime

Vix ac ne vix quidem possum tibi significare quanta admiratione permotus legerim orationem funebrem augustissimæ Britanniæ reginæ quam habuisti publicè ipso exequiarum die 1. Nihil à te in hisce occasionibus expectatur quod non sit limatissimum, et absolutæ eloquentiæ placitis consonum, sed ni fallor, vicisti opinionem nunc vel eorum qui de tua dicendi facultate magnificentissime semper senserunt. Eo uberiores tibi gratiarum actiones abs me debentur, quod tam exquisito et insigni tuæ facundiæ monumento me instruxeris atque donaveris, quod ego et ipsius muneris ergo, et dantis auro contra non carum sembera habiturus sum.

Minus miror nihil circa • Michaelem Brutum 2 me potuisse indagare, cum sciam tibi quoque frustra fuisse inquisitionem in ejus tempora obitus et similia. Habebimus ut spero hiis auspiciis iteratam editionem collectionis epistolarum philologicaru[m] ab illo superiori sæculo adornatæ, nec non multas alias huc usque ineditas. Amicissimo Nicasio significavi quæ in tua epistola novis[simæ] ipsum spectabant 3. Vale felicissime Vir summe, tuique nominis cultorem obsequentissimum ama et fove.

Bayle

Dabam Roterodami die 12 maii 1695.

 

A Monsieur/ Monsieur Grævius/ professeur aux belles /lettres/ A Utrecht

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263970

Institut Cl. Logeon