[ Latin ] Lettre 1037 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 22 mai 1695 1]

 
Viro præclarissimo, eruditissimoque Th[eodoro] Janss[onio] ab Almeloveen P[etrus] Bælius s[alus]

Legi non sine magna voluptate novissimas tuas literas 2 amorem in me • tuum tam suaviter redolentes. Ceterum mirari subiit fuisse qui tecum de mea cum Juriæo pace loquuti fuerint seu de re matura et propediem negotio conficiendo 3. Nec videtur ulla iniri posse ratio concordiæ restabiliendæ, nec quemquam vivere puto qui de hac re cogitet, quique in eo laborandum esse putet. Licet autem in vestro conventu Lugd[uni] habendo die 15 mensis proximi 4 nulla fieri debeat mentio litis meæ, quippe quam synodus iterum commisit dijudicandam synedrio hujus urbis ; dicam tamen tibi Vir clarissime ac charissime tribus, quod aiunt verbis statum istius negotii 5[.]

Duo sunt quibus me adversarius accusavit crimina, alteru[m] divinæ majestatis, alterum humanæ majestatis læsarum.

Et istud quidem probare aggressus est dicendo 1. mihi cum Aula gallica intercedere commerciu[m] meque factionis cujusdam perniciem universæ Europæ, et Ecclesiis protestantibus molientis esse tantum non primipilum et antesignanum. 2. me • esse autorem libri cui titulus Avis important aux refugiez[.]

Quæcunque ille circa primam prætensam probationem attulit ludibrium debuerunt vel ipsis amicis ejus, quæ circa secundam inimicis meis et iis qui cæco impetu adducti moderatos viros et mites in quibus ego aperte profiteor meu[m] nomen semper habent suspectos, nonnihil ponderis habere videntur ; viris præjudicio nullo laborantibus infirma sunt visa, et validissime refutata, omnibus imparia constituendis argumentis probantibus juridicè. Hinc factum ut ipse accusationem illam primam deseruerit, et se totum alteri addixerit. De illa ergo nunc solum agitur[.]

Accusatio illa prior divinæ majestatis læsæ tria membra includit

I. est me atheismum ita profiteri ut vix hoc crimen occultare laborem II. me nullu[m] actum publicum religionis edere III. me et quosdam alios amicos meos iis præsertim familiariter uti qui sive deistæ, spinosistæ, ii quarumcunque hæreseon suspecti.

Et publicè et in synedrio calumniatoris dicam ipsi impegi ob illas 3 accusationes, et ipsum vehementer ursi ut probationes ederet alioquin manifestus futurus calumniæ atrocissimæ et talionis lege plectendæ. Nihil ille probationu[m] protulit circa 2. et 3. accusationem, sed circa atheismu[m] seu impietatem vulgavit excerpta quædam ex meis libris, tanquam argumenta criminis mihi impacti. Ego vero illa excerpta publice refutavi, ipsumque ad incitas redegi. Jam ille partes accusatoris non agere vult, causam hanc pro derelicta habet, et id unu[m] agit ut synedrium examinet meos libros, et censuris in me agat prout videbitur. Mutare ergo vult statum quæstionis, efficereque ut synedrium meos libros examinet non eo fine ut cognoscatur an ille atheismi et duoru[m] alioru[m] criminu[m] jure me accusaverit, sed solum ut cognoscatur an ego aliquos errores docuerim[.]

Jam itaque inter nos hic est status quæstionis. Pertendo ego ut ipse accusatoris partes agat, qui probare teneatur tria crimina læsæ • divinæ majestatis mihi impacta, et ni probet, pœnas • calumniatoribus publicis debitas subeat[.]

Ille pertendit se immunem esse debere ab obligatione probandi, ut qui nolit amplius accusatorem agere.

Nequaquam ego patiar ut mutetur status quæstionis, sed paratum me exhibeo purgare meam doctrinam ab omni erroris vel levissimi contagione, quamprimum dirempta fuerit prior illa graviorque controversia, tres articulos supra memoratos accusationis complectens.

Dabam Roter[odami] die pentecost[ali] 1695

Cum plena sit charta in aliud tempus remittere cogor cætera quæ à me rogas[.]

Ago gratias ob libru[m] communicatum. Non sine causa utor veredario publico ad tibi hasce literas mittendas 6. Vale plurimum mei memor[.]

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon