[ Latin ] Lettre 1047 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 18 juillet 1695]

Petro Baelio Rotterædam[um]

Commodam occasionem, quoniam de ea in aúdieram, exspectare volúi, qúa tibi redderetúr disputatio de atheismo 1, quam percurrere te velle nullus dubito. Speras enim in ea, deprehensúrúm tec qúæ justo tempore de loco sis refútatúrús. Occurrúnt fortean in hoc corpore etiam alii tibi nondum visi libri, lectú haud indigni, qúos Germani non númquam solent red hostimenti mittere loco, vellem essent in hoc paullo deligentiores, certe explerent sæpiús meúm desideriúm, et petitionem aperte satis propositam. Qúem tú promittis librúm 2 lubens perlegerim, imo si dignus sit conabor comparare. Gratias tibi ago maximas quod meæ ad Smithiu[m] epistolæ 3 curam habueris qúæso, similé in caúsà mea liberrime útitur opera. Si audirem, rogarem • velles mihi indicare úbi amicúm, Angliam proseqúútúrum invenerisque quem mittere possem libellum ad Smithium cupis omnia ejús • libri exemplaria 4, uti et mea munuscula abstúlere rapacissimi Galli piratæ. Legi núper in epistola a Matthæo [...] de quod Romani olim [...] nobiles luserent • fuisse •, vellem Giphaniús, illiús enim illa epistola n°3, explicasset hæc paulo latiús 5 qúæ brevitas me alios et in primis te consulere facit. Expone si noris. Bene vale et me ama[.]

A[nte] d[iem] xv kal[endas] aug[ustas] CDDCXCV

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon