[ Latin ] Lettre 1050 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 6 août 1695]

 
Viro Doctissimo, et Inclyto Th. Janssonio Almeloveenio Petrus Baelius s[alutem dicit]

Majorem in modum de me bene meritus es qui primo fasciculum dissertationum in quibus ea de Atheismo 1, deinde vero Richteraians epistolas 2 miseris pro tua in me summa humanitate. Curabo ne nimium diu illis libris careas. Non erat cur tantopere festinares in remittendo Chevillerii opere 3 quod sane dignum est • cujus ipse fias possessor ubi exemplaria poterunt reperiri. De fasciculo in Angliam mittendo hoc habeas ; inventurum me esse cui tuto committatur nam commendabo ipsum Viro Clarissimo d. d. Spademan 4 Anglorum hic pastori doctissimo apud quem solunt sæpe ire qui parati sunt transfretare in Angliam. Mittas ergo mihi, erit ea res mihi curare, ne dubite.

De loco epistolæ Gifanii 5 sic censeo, designare Giphanium ludum quemdam quem jam credo in Gallia exolevisse, quo juvenes certabant quis baculum ad majorem distantiam projiceret, certiusve feriret aut excutere pileum aut tale quid certo in loco positum.

Nullus dubito quin tum Carolina Guillard tum Anna Bersala 6 / fuerint litterarum latinarum et Græcarum rudes, nam qui eas aliis nominibus tantopere commendant et laudibus cohonestant, minime tacuissent de ipsarum eruditione, si verè potuissent eam laudem ipsis tribuere. Gygia distinguitur manife[s]tè a filiabus mori, dicitur enim fuisse solum in ipsarum contubernio. Mihi des cætero est incognita, sed facile adducor ut credam fuisse sociam studiorum filiarum mori, ipsamque quoque eruditam. Acutè sane vidisti Erasmum per μνημονικὸν ἀμάρτημα Αλοψσια modo appellare Aloysiam, quæ ab ipso voca[tur] alibi Elizabetha. Duo hæc sunt nomina diversa, sed qu[i] potuerunt obrepere alterum pro altero scribenti Erasmo. Vellem his et similibus quæstionibus facere satis, sed admodum curta est mihi supellex. Davus sum non Œdipus 7 interim experire « quid valeant humeri mei quid ferre recusent 8 » districtus enim licet infinitis investigationibus quas mihi lexicon Criticum imponit, conabor pro mea virili ea ruspari quæ Tibi possint esse usui. haud dubitarem Carolinam Guillard in earum censum referri quæ literarum nomine sunt commendandæ 9, melius enim de Republica literaria videtur meruisse quam si libros quosdam composuisset.

Vale plurimum amicissimo et præstantissime Vir, nec de meo grato animo unquam dubites.

Dabam Roterodami 8. Id. Augusti MDCLXXXV
 

A Monsieur / Monsieur d’Almeloveen / Docteur en medecine / à Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268447

Institut Cl. Logeon