[ Latin ] Lettre 1060 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 11 novembre 1695]

 
Viro celeberrimo, humanissimo, et omnigena eruditione ornatissmo Thomæ Crenio 1 Petrus Bayle s.p.d.

Non tam ut ex Tua instructissima Bibliotheca subsidia quæram, Vir Clarissime et mihi Amicissime, quam ut de mea observantia certiorem te faciam, et an mei memor benevaleas scisciter, hocce epistolium hodie ad te exarare statui. Sperabam fore ut aliquando, et præsertim feriarum tempore, ad nos huc excurreres, et inde ansam mihi dares colloquio tuo facundissimo doctissimoque fruendi. Sed spes mea prorsus decollavit. Ex quo enim Lugdunum te contulisti, non credo te Roterodamum pedem intulisse. Solabor istud absentiæ tædium, si modo rescivero cuncta Tibi ex voto in nova illa statione 2 fæliciter fluere, de quo nihil est cur dubitem. Nunc agam de / alia causa propter quam scribo. Neminem hominem reperire potui à quo mutuas habere possem sive usurarias epistolas illas Lingesshemii 3 et Bongarsii 4 quas superiori anno mecum communicasti. Cogor itaque ad Te confugere, rogaturus ut pro tua solita humanitate eum librum mihi mittere digneris per navem quotidianam. Dabo operam ut cito restituatur Tuæ eximiæ bibliothecæ.

Superioribus diebus, venditi sunt apud Boekenes 5 auctione publica libri discipuli Tui Pesser junioris 6, suppresso ejus nomine, multaque alia farragine librorum permixta. Dolui tam vili pretio fuisse distractos plerosque. Haud mihi erat animus 7. tomos Orationum Melchioris Junii 7 emere ; tamen obtuli 10. stuferos, et nemine mecum licitante, meam in potestetem venerunt. Quare altera pars non prodeat Tuarum observationum Historico-philologicarum scire aveo. Prior non semel mihi memorata est in meo Lexico, quod jam operæ deduxerunt usque ad literam L. tertiam fere partem secundi voluminis, ita ut spes sit fore ut opus vænum prostet ante annum 8.

Vale Vir Literatissime, Excellentissime, et me ama.

Dabam Roterodami III. Id. Novemb. MDCLXXXXV

 

• inscribatur fasciculo / à Mr Bayle / chez Mademoiselle Wils / op de Winhave

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 186965

Institut Cl. Logeon