[ Latin ] Lettre 1074 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 14 janvier 1696]

Vir Eruditissimo et celeberrimo amico suo Charissimo Theo. Janss. Almelov. Petrus Baelius s[alus]

Licet Kalendas Januariæ dudum præterierint, tamen strenarum loco vota Tibi a me nuncupata in faustum hujus anni decursum significare hodie decrevi Vive fælix, et vale athletice mi Almeloveni, ac de Republica literaria bene mereri pergito.

Multo magis lætatus sum quod Vir Celeberrimus Van Dale tuo nomini inscriptum prodire in lucem publicam voluerit suum Tractatum 1, quam quod tam egregio et doctissime opere orbem literatum locupletaverit. Gratulor Tibi hanc adoream Tibi jure merito convenientem, et rogo si quid novi ex Germania acceperis quod ad librariam supellectilem pertineat mihi indicare quantocius digneris.

Tædet me quod tamdiu Te hic non viderim, quominus enim ego ad vos excurrere possim obstant operæ typograpicæ quarum mendis corrigendis vix unum diem abstinere manum mihi datur / perventum jam ad literam M. Nullus dubito quin ante finem hujus anni opus vænum prostet 2.

Est aliquid Vir Charissime quod te rogem, et spero fore ut pro tua humanitate, et de auctoribus bene merendi studio mihi quam primum satisfactum eas. Dominus Hartsoecker Parisiis ubi lares fixit nuper ad me scripsit, se in eo esse ut tractatum de Meteoris 3 typis excudendum tradat, velle vero mentionem facere illius horrendæ procellæ quæ templum majus Ultrajectinum ante annos 20. pessum dedit 4 ; sed opus esse ut sciat qua die anni, et quo anno illud contigerit, ex qua [...] plaga ortus turbo, quam viam tenuerit, et si quæ talia adjuncta insignia. Quis te paratior ac magis idoneus hac super re sciscitari viros qui ejus rei recordantur, observatores periti, aut in adversariis habent repositam. fac quæso Amicissime Vir ut de eo negotio narrationem quampiam tui possit confidere Hartsoecker habeamus quam ego protinus ipsi mittam. Ignosce meis ipsis importunis postulatis, et vicissim utere opera mea quantum libuerit.

Vale plurimum ; bene valent amici nostri et Tibi salutem impertiunt.

Dabam Roterodami die 14. Jan. 1696 /

Jam ante 4. menses per Vander Slaet 5 mittendum Tibi curavi fasciculum librorum quos mecum benigne communicaveras.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268456

Institut Cl. Logeon