[ Latin ] Lettre 1121 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 15 juin 1696]

Petro Bælio Rotterædamum

Maxima, quam de excursu ad nos tuo conceperamus spe decidimus cum ferias Pentecostales videmus præterlapsas quas unice illi itineri destinatas nobis persuaseramus. O Bæli amicissime nimium in hisce cunctator es, ut nimius diligens in urgendo doctissimo tuo opere nulli non plausuro 1. Certe si tu nostrique amici Basnagius, Lufnæus 2, Leersiusque venissetis gratum fuisset non solum mihi, verum clarissimo Perizonio 3 quem per triduum hospitio tenui[,] • quamquam et inculto excipere licuit. Multus de te fuit sermo sed in cassum quapropter rogo velis absoluto tuo labore, ad nos excurrere ut tunc saltem liberiori animo per aliquot dies possis hic ad nos invisere quo tempore Perizonum nostrum literis huc evocabimus, aut potius ipsi arcessemus.

• De Delphina Tornatorio 4 fœmina erudita siquid legeris uspiam mecum communica, imo si habes, mitte. Teneo La Bibliotheque des femmes scavantes par Louis Jacob 5 ut et Les Eloges des femmes illustres par Hilarion de Coste 6 / quos citat in opere suo Morerius. In Cynthii Joan. Baptistæ Gyraldi Ferrar. poematiis 7 lege quædam inscripta pag. 301 Anna Partheniæ Leonardæ Esten. Renatæ Partheniæ Mariæ Noiandæ Hippolytæ Mutinensis, Isabellæ Mutinensis Dianæ Ariostæ, Diæ Renatæ, Cassandræ Minotæ, Deliæ Damianæ, Camillæ Gyraldaæ p.149, 150, 156, 166, p.159 optimæ spei adolescentulæ, de quib[us] omnibus an quid notavis et an debeant possimque inter fœminarum eruditarum indicem in ferri tuum requiro judicium, quod pro tua in me benevolentia singulari nolim differas diu gratificaturus, conjunctissimo tuo Almelovenio qui te habet in deliciis. Vale, et ut ameris, ama.

Dabam Goudæ a. d. XVII Kal. Julii M D CXCVI.

P. S. Desidero valde percurrere epitaphium in Joannem Morellum edita 1513. Liber inscribitur autore Morerio, Le Royal Mausolée 8.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268442

Institut Cl. Logeon