[ Latin ] Lettre 1126 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 4 juillet 1696]

Viro Clarissimo Domino Th[eodoro] Janss[onio] Almelov[een] suo Petrus Baelius s[alutem dicit]

Cognovi fasciculum 1 una cum alio Tibi fuisse missum quam Leersius noster Londino acceperat 2 Vir amicissime et longe Charissime. Ego vero non hoc speraveram, sed credideram separatim esse nautæ tradendum. Præstat simul cum alio fuisse delatum nunc cur hasce hodie exarem paucis accipe. Non dubito quin aliqua Tibi intercedat notitia seu necessitudo cum Domino Henninio 3. Velim si commodum sit ipsi significares esse Parisiis virum paratum ipsi suppeditare aliquid unde ejus versio Libri De itineribus publicis • Imperii Romani possit locupletari 4. Nimirum habent exemplar illius libri mane Authoris emendatum et nonnullis additionibus ornatum 5. Clarissimus / Vir Oudinetus Gazophylacio regio præfectus, et Bergerii conterraneus Autoris operis quod Henninius e Gallico in Latinum sermonem vertendum suscepit examinabit propediem cum Abbate du Bos nupero scriptore Dissertationis de 4. Gordianis Gallicæ notas illas emendationesque autoris, et si qui occurrat dignum quod communicetur cum Clarissimo Henninio describendum curabunt et mittendum. Vellent ut numismata adderentur editioni illius versionis, de quibus mentio in opere. Habes hic illustrissime Vir causam hujusce meæ epistolæ, nec dubito pro tua in juvandis autoribus totaque adeo re literaria solicitudine quin ista innotescere Henninio vel per te vel per alium cures.

Data occasione rogabo ut si scias quid rei sit liber cui titulus Monumenta Erasmi 6 mihi significare haud graveris. Credo contineri in eo opere ficticias quasdam lucubrationes sub nominibus antiquis. Si in tua instructissima Bibliotheca extent elogia à Julio Cæsare Capacio conscripta illustrium mulierum et fœminarum anno 1608 vulgata 7, • mittas rogo, paucis diebus / carebis illo opere. Prodibit propediem ingens volumen elogiorum virorum illustrium cum iconibus parisiis, autore Perralto 8 illo qui partes recentiorum non agit instrenue adversus nimios antiquorum zelotas. Vale vir Clarissime et me quod facis Te in deliciis habentem redamato.

Si quid novi circa novellas literarias acceperis indica quæso.

Dabam Roterodami IV. Non. Jul. • MDC LXXXXVI.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloven / Docteur en Medecine / A Gouda

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268434

Institut Cl. Logeon