[ Latin ] Lettre 1132 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 16 juillet 1696]

Petro Bælio Rotterædam

Claris[simi] Cellarii in Harduinum 1 quam flagitas en dissertationem cujus non sum adeo indigus sic ut commode velim utaris. Norissi epistolam 2 hodie a me describendam habebis proxima occasione, nunc vero summas ago gratias quod me ejus voluisti participem. Henninium credo jam meas habere ; responsum ejus mox tecum communicabo 3. Scripsi enim ad typographum sic ut nullus dubitem quin ille, interpres si negarit, alii sit hæc additamenta 4 traditurus non minus elegantia quam ipsum Bergerii opus. Si et ille neglexerit alium investigabo typographum qui seorsum doctum illud excudat opusculum. Quod ad librum tuum 5, non est quod dubites de emptorum lectorumque benevolentia atque aviditate eum inhiant quasi elaboratissimo illi operi quod altera parte auctius brevi cogeris, sic saltem spero et auguror, haud temere edere. Doleo Te principem nostræ artis 6 omisisse ; malem potius alios verum docere me solummodo quis sit / mensis ille Agrianus quo de natus 7. Cetera lubens tecum disseram. Ante pauculos dies apud amicum Schoonhoviæ 8 deprehendi diu a me quæsitam Joan. Tonjolæ Basileam sepultam retectam continuatam hoc est Urbis et agri Basil. monumenta sepulchralia templorum 9. Ac quam si percurrere velis fac sciam. Lomejerus noster alteram dedit Dierum Genialium decadem, cujus prima dissertatio inscribitur Zutphania 10, complectens vitas eruditorum qui unquam urbem illam scriptis ac laboribus reddiderunt celebrem ; altera est de philopatris [sic]. Si et hunc desideras mox advolabit. Hæc breviter ad Te vir mei amantissime quem in oculis ac sinu ferre soleo.

Dabam Goudæ a.d. XVI Julii MDC XCVI

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268443

Institut Cl. Logeon