[ Latin ] Lettre 1136 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 22 juillet 1696]

Viro Doctissimo Th. Janss. Almelovenio suo P. Bælius s[alutem dicit]

Cras Deo dante notum faciam amicis parisinis quod mecum communicasti circa editionem Bergerii 1 nec dissimulabo per quem illud cognoverim. Non dubito quin acceperis librum De l’origine de l’imprimerie 2 simul cum literis quibus de accepta Cl[arissimi] Cellarii dissertatione 3 certiorem faciebam. Liber Cozzandi quem memoras non minus Tibi quam mihi esset utilis, sed non video in Actis Lip[siensis] 4 utrum sit reponendus inter opera autoris jam edita, an inter offecta. posterius istud verisimilius est. Scardeonem quemdam Italum de illustribus fœminis 5 scripsisse certo scio, sed liber ejus penes me non est. Saldenus in tractatu de libris 6 p. 15. quædam indicat quæ poterunt consuli cum fructu. In opere quod moliris contexito amabo Catalogum omnium eorum qui in laudes mulierum commentati sunt, nec obliviscendus autor Gallius cætera levioris commatis qui librum vulgavit cui titulus la Bibliotheque des Dames. Vocatur / Grenaille 7. liber ille sæpe prostat in auctionibus ; haud me admonuisti mei erroris : credebam me tibi misisse epistolam Norisii 8, sed alium longe schedam pro illa sumpseram. habes nunc revera epistolam illam, et simul responsum quod accepi a Clarissimo et Doctissimo Viro Drelincurtio professore Lugduni [Batavorum] quem de mense Agriano consulueram 9. Fatetur ille cui talia ut si alii in tota Europa cognita sunt, nihil se potuisse delegare super eo argumento. Sciscitatus sum an velit suum illud epistolium communicari Clarissimo et Illustrissimo Francknavio 10 ; ubi primum responderit significabo Tibi Vir Clarissime voluntatem ejus et tunc si patiatur, poteris pro lubitu vel mittere vel non Hafniam. Vale plurimum. Tuas Londinenses curavi ipsa die qua acceperam 11. Mi cor esto jugiter amicitiæ arctissimæ quæ mihi tecum intercedit.

Dabam Roterodami XI. Kal. Sextil. MDC L XXXX VI.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263948

Institut Cl. Logeon