[ Latin ] Lettre 1145 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 1 er août 1696]

Petro Baelio Rotterædamum

Ignosce indulgentissime amice, homini occupatissimo mihi et sæpe adeo festinanti ut ad singula vel plane • nihil vel ad quædam pauca ita etiam laconicus rescribam 1. Oblitum me credo facile proximis • tibi gratias agere pro missa vera Norisii epistola 2, verum putavi id satis argumenti me eam accepisse insequentibus quando nihil de ea monuerim, de Chevillerii libro 3 hoc modo respondi : « Chevillerius revocatus adcurret », quod persuasi Te [...] interpretaturum me elegantem hunc transmissurum librum quamprimum revocaveris, quoniam • is me totum fere habet et non pauca sunt quæ pene venaturus censeo describenda. Quod ad mensis Agriani explicationem attinet ut et responsum Clarissimi Drelincurtii 4 id volui indigatare [sic] me accepisse gratias tibi agendo pro adhibito labore eoque magno tecum meam, levidensem fateor, conjecturam circa quam tuum expecto judicium communicando. Scito itaque amicissime Bæli me recte • scribi epistolam Chevillerium 5, Clarissimi Drelincurtii responsionem accepisse pro quibus omnibus, me velim credes Tibi obstrictissimum, remissurumque ea si postularis. Quæ de Bergerio a Te poposci 6, nullius dubito quin meam in gratiam præstiteris. Vale jucundum et carum caput, salvere Te jubet mea mater mecum qui totus sum tuus semper amans Almelovenius.

Dabam Goudæ ips. Kal. Augusti 1696

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268447

Institut Cl. Logeon