[ Latin ] Lettre 1166 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 15 octobre 1696]

Rotterodamum Petro Bælio

Ad ultimos preli conatus 1, prioribus quidem longe acerbiores Te venisse multum gaudeo. • spes enim priore permagna Te brevi enixurum illum partum quem ambabus almis excipere a longo tempore gessit totus eruditus orbis • ac eripis Te nunquam pænitabit. Nos ipsi jam modo locum paravimus commodum et honestum ; quem spero Te visurum ubi consiletis omnibus illis molestissimis negotiis ad nos, respiratum liberens • excurritis ; Quod quando fiet velim • tribus verbis indicas ne domestica me domi avocent negotia, cum faventior fortuna jucundum atque carum adeo pectus ad me deducet. Quas misisti notulas (Commirii Carmen ab Henninio exemplo mihi 2, utinam ipsum haberemus opus quod ardenti expectant animo typographi, rogantque, amice equidem, per te non nunquam urgeri. Cellarii dissertationem Harduini oppositam 3 Te in Galliam misisse bene est at vereor ut difficulter haberi poterit. Sed tui ergo facile ea careo. Sanderi De viris illustrib[us] Gandav[ensibus] liber, quem Leydenses vendidere 4 primæ fuit editionis. Vidi locupletiorem olim cujus non putem meminisse Valerium Andræam 5. Jussi nuperrime emi la Bibliotheque des dames de Monsieur Grenalle 6 ; sed quoniam non rescripsere Leydenses nescio an compararint. Tu si [...] nactus me enim communica.

Vale ca[rissi]m[u]m caput.

Dabam Goudæ postmd Iduum Octob. 1696

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263951

Institut Cl. Logeon