[ Latin ] Lettre 1231 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 13 mars 1697]

Viro clarissimo Th[eodoro] Janss[onio] Almelov[enio] Petrus Baelius s[alutem dicit]

Nihil unquam gratius mihi contigit quam novissimæ tuæ quippe quæ honorem Tibi meritissimo 1 delatum significent meque certiorem faciant de tua præclara voluntate in me ut qui • tam cito monitum volueris de nuncio tam jucundo futuro. Et gratias habeo amplissimas ob tam luculentum amicitiæ testimonium, et gratulor Tibi hanc dignitatem tam honorifice collatam. Eo nomine • tanto impensius gaudeo quanto certior sum digressum hunc tuum ex Hollandia ne hilum quidem imminuturum esse nostram • amicitiam literatiumque commercium. Certe si professio illa Gelrica in remotiorem paulo oram te avocans minus te mei amantem efficeret, aut aliquatenus segniorem in dandis ad me literis, gauderem equidem tua dignitate, et ampliore theatro eruditionis promendæ Tibi suppeditabo, at de cætero meam vicem dolorem, tantamque jacturam deflerem. Sed non est quod ea de causa aliqua sollicitudine tangar. Fac casus ut Te professorem designatum amplecti valeam, memorque sis promissi vel in antecessum me lætitia summa beantis. Vale plurimum vir clarissime et mihi charissime

Dabam Roterodami III Id. Martii M D C L XXXX VII.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263972

Institut Cl. Logeon