[ Latin ] Lettre 1253 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 6 mai 1697]

Doctissimo Viro, professorique dignissimo Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio suo Petrus Baelius s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Magno me gaudio affererunt novissimæ Tuæ Charissime Almeloveni Amicorum flos et medulla, in iis enim legi jam te feliciter defunctum oratione inaugurali, et paratum ad munus fungendum Harderwicum proficisci 1. Bene vertat Deus. Sed utinam te amplecti, et vota coram nuncupare etiam ante ferias æstivas contingat mihi. Gaudeo institutum tuum tale esse quale Chauvinus in ephemer[idibus] Berolinensibus orbi erudito nunciavit 2. Non erravit Junckerus in nomine, sed omisit Lucretiam Gonzagam 3 : fuit enim Elizabetha quoque Gonzaga 4 inter eruditas mulieres. Quandoquidem ignoramus tempus adventus classis, mitto Tibi dissertationes hodie Germanicas 5, et cum primum fasciculos Anglicos 6 habebo, curabo Tibi mittantur per eos quos indicas 7. Hilarionis duo volumina et Chevillerianum 8 / rogo quam cito remittas ; quoties libebit denuo excutere parata erunt in tuos usus ; significa solum : idem dico de cætera meæ tenui supellectili libraria. Salutant Te plurimum amici, et omnia fausta precantur. Vale dolce decus meum et me quod facis semper ama.

Dabam Roterodami pridie Non. Mai. M D C L XXXX VII.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / et professeur à Harderwic / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon