[Roterodami die 10 / 20 Mensis Maii 1684]

Nobiles et praepotentes Domini

Jam • rumor nonnullus • meas ad aures pervenerat de honore quem mihi contulistis cum Literæ vestræ heri hac de re certiorem me fecerunt1. Mirum videbitur me protinus beneficio vestro non fuisse usum, et ocius in Frisiam [iter] non instituisse ; tale enim est illud bonum, tantumque mihi videtur judicabi quoties mecum ipse reputo • cum quæ sit Academia Franekerana, tum quis ego, at • nulli cunctationi vel moræ locum relinquere posse videatur, ego tamen si liceat per vestram humanitatem nonnihil spatii præberi a vobis, • peto ut maturius perpendam quid valeant humeri, quid ferre recusent2, quippe is ego sum qui provincia honorifica carere • malim, quam semel acceptam non pro mea virili strenue et diligenter exornare. Æquum ergo est ut mecum prius ipse volutem, cumq[ue] amicis qui me peritius, meamq[ue] indolem in hac parum firma valetudine3 qua utor norunt, an idoneus sim tali muneri præclare obeundo, ne si viribus inconsultis onus subeam cum ferendo non sim, • sanitatis jactura evadam minime aptus studiis juventutis dirigendis ac promovendis. Quæ vestra est humanitas et in me inmeritum prolixa voluntas, spero, Nobiles et præp[otentes] Domini, vos haud iniquo animo laturos me deliberandi tempus aliquod petere. Vestræ enim Academiæ inclytæ causa potius quam mea rem examini subjicere volo. Quam cito fieri poterit, ultimum meum consilium prodam et quomodocumque res sese habebit, ea quæ par est reveren[t]ia et grato animo semper prosequar vos, quibus Deum opt[imum] Max[imum] etiam atq[ue] etiam rego omnia fausta largiatur.

Dabam Roterodami die 10 Mensis Maii

Vestri Nobilium et præp[otentum] humilli[ssimus] atq[ue] obsequenti[ssimus] servus

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 282673

Institut Cl. Logeon