[Franekeræ, 13 maii. MDCXXCIIII]

Clarissimo Bælio Johannes Vander Waeÿen s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Literas candorem probantes […] rite accepi1. Desideriùm tùi reddidere mùlto intensiùs. Nec […] prùdenti ùnqùam Sùffenùs placet, perplacet Modestùs2. Conditiones sùnt honestissimæ et sic laùtæ satis. Stipendiùm 700 flor[inos] carol[os] cùi accedùnt 150 loco ablati qùondam privilegii, qùo ab omni censù immùnos erant academici, his adde ad minimum 150 flor[inos] qùos ex promotionibùs capiùnt singùli professores. Non addo nùnc qùæ habendis collegiis lùcrari pos[s]ùnt philosophiæ professores : haùd exigùùm id minerval. Aùcto imprimis et te præsente magis aùgendo stùdiosorùm nùmero3. Dùo accusas : vires haùd sùfficientes, deinde laborem aliqùem, qùi viribùs respondeat jam sùsceptùm. De priori difficùltate non tantopere laborabis, ùbi consideraveris, primo labores pùblicos non esse tantos qùantos tibi fin[g]it imbecillitatis fixa nimis et intensa meditatio. Ubi probe calcùlùm iniveris, vix tertiam anni partem lectionibùs habendis distrahùntùr Clariss[ime] Collega. Demtis singùlis septimanis, præter dominicùm, mercùrii et sabbathi diebùs, qùatùor sùnt reliqùi, sed æstivo, lùcente canicùla, tempore, octo septimanis ; kal[endis] mai[i] ùna circa festùm Paschatos tribùs ; totidem tempore Pentecostes ; et brùma sæviente glaciem non frangentes, tam diù lectionibùs sùpersedemùs, ùt hac hieme 14 septimanæ absq[ue] prælect[ionibus] public[is] sint / elapsæ, taceo nùnc solennitates. • Initiandùs rector M. professores inaugùrandi, habendæ disputationes pro acqùirenda doctoratùs laùrea. Vides igitùr tantæ non esse molis nostrùm illud opùs. Adde, eadem, quæ jam dùdùm conscripsisti et illic loci prælegisti, ùsùi denùo fore, iis qùoq[ùe] placitùra qùi repetita aùdirent. Privata collegia non mùltùm facessent negotii viro rei philosophicæ probe gnaro. Sanè aùt Cartesii principia aùt aliùd qùod phÿsices compendia, similiaq[ue] explicare haùd admodùm erit difficile. Collegas habebis junctissimos, exùlante, qùod Academiæ Franeckeranæ privùm et singùlare est, omni partiùm stùdio, vigente qùæ inter bonos esse debet pacis stùdio. Licet hic in problematicis incolùmi dissentire amicitia. Nec literæ majori aùt sùmtù aùt cùra Franekeram mittentùr qùam Roterodamùm, qùin sic præter exteros collegas habebis ; promovendo tùo operi haùd inidoneos. Non isti consilio qùod agitas sùbinde prodest non ùniùs generis doctorùm qùotidiana consùetùdo. Ab Amstelodamensi prælo haùd aberis longiùs, singùlis diebùs eùnte et redeùnte nos inter et Amstelodamenses navigio, ùt et altera, qùam moves difficùltas sùblata videatùr. Et cùm in re dùbia prùdentùm consilia non floci habere, modestiæ sit, si vel adhùc dùbites, ipsùm amplissimùm Paetsiùm aùdi, et annùe calidissimo ùniversæ civitatis Academicæ voto. Siste te principi gratiam abùnde pollicenti tùam, copiamq[ue] tùi ne neges ita enixe eam flagitanti amico, et, si velis, collegæ, ordinùm depùtati dilatoriis vix qùicqùam respondere solent, ùt scribendùm tibi sit, si ita e re tùa, aùt potiùs egregii pùblici • videatùr. Vale in Domino et me ama fervide te, virtutem atq[ue] erùditionem tùam amantem. Franekeræ 13 maii. MDCXXCIIII.
 

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263969

Institut Cl. Logeon