[Rotterdam, le 23 septembre 1685]

Clarissimo literatissimoque d[omino]/ Theod[oro] Janssonio ab Almeloveen/ P[etrus] Bælius s[alutem]

Speraveram V[ir] c[larissime] ut postquam ea quæ dudum habebam parata edidissem, scriptum amici tui […]iret in publicum in meis opusculis. Sed scis quam morosa sit typographarum natio quamque autoribus passim immorigera. Dixerim pro fecto de illis quod venusinus vates de imitatoribus

ut mihi sæpe

bilem, sæpe jocum vestri • movere tumultus1

Quid plura. Negavit meus ille typographus se posse tot figuris cælandis incumbere, adeo habet quod queratur de aliis bibliopolis qui vilissimo pretio Novellas sibi tradi non modo optant sed etiam imperant. Cùm frustra tentaverim, cogor remittere tibi opusculum clarissimi Van Heide2 cui si me amas salutem dicito plurimam meis verbis, meque purgato de non rescriptis ipsi literis. Cogunt me angustiæ temporis et negotiorum moles deesse omnibus fere qui mihi scribunt. Vale plurimum et de re literaria benè mereri pergito. Tuus ex asse. Dabam Roterodami 9 kal[endarum] octobr[is] 1685


A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263952

Institut Cl. Logeon