[Rotterdam, le 27 janvier 1686]

Celeberrimo, Amplissimoque D. Gisberto Cupero P. Baylius s[alutem]

Non solum ut hunc annum ineuntem tibi ac deinceps caeteros multos faustissimos Tibi voveam in Reipublicae Belgicae et adeo literariae emolumentum hasce literas ad Te scribo, sed etiam ut nomen Tibi notum faciam viri eruditissimi nobilissimique quem edicta Regis Galliae huc sese conferre coegerunt. Vocatur is. dominus de Flotomanville 1 nuper apud Bajocenses 2 in inferiori Neustria verbi divini minister. Dignus ille est profecto non solum qui ex sacro suggesto ad populum valla faciat, sed qui ex Cathedra Theologica in Academiis lectiones fundat. Cum itaque in diversum Vestrates / daventrienses professorem Theologiae requirere, talemque virum esse praelaturos qui simul pastorii Gallici munus fungi valeat, credidi, Vir Amplissime, mearum esse partium eum Virum Tibi designare et in pauci[s] idoneum duplicem eam exornare provinciam. Facundus ille est concionator, egregius philosophus, peritissimus Theologus. Inquire amabo in hujus testimonii veritatem, et non dubito quin quot viros contulueris [sic] tot mihi assentientes viros deprehendas. Honestate praeterea morum et commoditate fulget ut qui maxime. Si iam pluribus Tibi eum commendarem iniquus essem tuae indolis interpres, non enim opus est ambire favorem apud te iis qui digni sunt. Monendus es dumtaxat eorum quae in patriae emolumentum et viri nob[ilissimi] dignissimique cedere apta sunt. Vale vir Amplissime et me patrocinio tuo fovere pergito.

Dabam Roterodami 6. Kalend. Februar. MDCLXXXVI.
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon