[Rotterdam, le 7 mars 1686]

Mitis, nempe De l’art de parler 1. Liber ille ter jam fuit impressus, et • factus est à patre Bernardo Lami • presbytero oratorii ut vocant. Idem autor est alterius libri Anonymi, Entretiens sur les sciences, de quo videas mentionem in excerptis mensis Decemb[ris] 1684 p[agina] 468 2. Vertatur nunc ille Gratianopoli in Delphinatu, et multis operibus nomen decusque aliquod sibi peperit • quæ anonyma prodire non passus est, de quibus proinde hic si heri • oporteat 3. Plurimi fiunt à multis lectoribus tria hæc opuscula, Somnia sapientis, • Genius sæculi, Gyges Gallus • auctore Petro Firmiano 4. Verus autor • erat monachus quidam capucinus nomine Zacharias Lexoviensis. Tribuitur eidem opusculum satis atroce in jansenistas, cui titulus, Relation des pays de jansenie, • par Louis Fontaines sieur de S[aint] Marcel, Parisiis typis mandatum anno 1660 5 Vide Sorellum Biblioth[eca] Gall[ica] pag[ina] m[ille] 172 6.

Inter eos qui Expositioni episcopi meldensis responderunt 7 nomen suum professus est Advocatus quidam monspeliensis, nomine Brueys 8, qui nunc ejusdem episcopi castra sequutus, et in clientelam admissus, non • rarò in nostra dogmata calamum exerit 9. Auspicatus est ab examine rationum quæ locum dederunt secessioni majorum nostrorum ab Ecclesia romana. Hunc librum tres ex nostris refutarunt. Primo celeberrimus Petrus / Jurieu theologiæ hac in urbe professor, collega mihi æternum colendus et de me semper optimè metitus, qui libellum eximium vulgavit cui titulus, Suite du Preservatif 10. Ratio tituli haud ignota est iis qui sciunt jam opposuisse illum Authorem Expositioni condomiensis præsulis, alexipharmacum optimum, sive Preservatif contre le changement de religion 11. Secundus qui in Brueysium insurrexit, edito in lucem tractatu, Le Proselyte abusé, ou fausses veües de Mr Brueys, est d[ominus] • de Larroque filius 12 illius inclyti fama ministri rothomagensis cujus elogium videre est in excerptis nostris mens[is] mart[ii] 1684 ubi quoque videntur • nonnulla de scriptis ejus anonymis 13. Tertius adversarius Brueysii, • fecit • observationes generales in ejus librum (vide • excerpta nostra ejusd[em] mensis • p[agina] 100) et • vocatur d[ominus] Lenfant 14, verbi divini minister Heidelbergæ, vix • in ætate parum provecta jam fructus edens qui ætatem ferent. Pater ejus olim Castellione ad Lupam minister, nunc in Hessia eodem munere fungens scripsit in Methodu[m] pacificam jesuitæ Maimburgii 15. Ut hoc obiter dicam, liber qui Roterodami vulgatus est in eamdem Methodum pacificam, ante triennium, opus est Theodori Maimburgii 16 • cognati jesuitæ illius, qui Theodorus dudum valedixerat Ecclesiæ pontificiæ, et in nostram se reciperat. Agit nunc ille Londini. Ejus est • aliud opus • quod jam Groninguæ typis mandatum fuerat cura celeberrimi Samuelis Maresii anno 1664 cum hoc titulo Reponse sommaire au livre de monsieur le cardi / nal de Richelieu par le sieur R. de La Ruelle 17[.]

Prodiit Hagæ anno 1683 liber qui admodum placuit lectoribus ; en titulum ejus. Apologie pour les reformez où on voit la juste idée des guerres civiles de France et les vrais fondemens de l’Edit de Nantes 18. Autor illius operis vocatur d[ominus] Fetizon, hunc verbi divini minister in finibus Campaniæ apud nobilissimum et strenuissimu[m] virum dominum de Briquemau 19, nomen reformatis jure merito carissimum, nunc eamdem provinciam strenuè obit Lipstadii, • cujus urbis præfectura data est ab sereniss[imo] Electore brandenburgico, • eidem dom[ino] de Briquemau.

Non hîc repetam quæ in excerptis mensis januarii • proximè præteriti habentur de autore anonymo libri adversus methodos cleri gallicani adornati, sub hoc titulo, Examen des methodes 20. Jam satis notum est prodiisse opus è calamo d[omini] Basnage ministri rothomagensis facundissimi, et patroni causarum • celeberrimi adhuc superstitis, filii si quis diligenter evolvat excerpta reip[ublicæ] literariæ videbit detectos aliquot alios autores anonymos.

Tractatus gallicus De voluntate, qui anno superiore prodiit in lucem Parisiis, quemque nonnulli falso • tribuerant domino Nicolle, autori anonymo, • de La Perpetuité de la foi ; des Prejugez legitimes contre les calvinistes ; des Essais de morale, des Pretendus reformez / convaincus de schisme, factus est à theologo parisi[en]si qui vocatur d[ominus] Ameline 21 ad quem extant epistolæ Jo[hannis] Launoii inter opera celeberrimi illius viri 22.

Les • Observations sur la nouvelle defense de la version francoise du Nouveau Testament imprimée à Mons, de quibus excerpta nostra mens[is] maii 1685 p[agina] 479 factæ sunt à jesuita quodam qui vocatur Le Telli[er] 23.

Habes hic clarissime Vir, quæ mihi • venerunt in memoriam festinanter scribenti de • argum[en]to deckherriano. Plura potuissem fortasse, et minus vulgaria congerere, si scrinia evolvere, et libros quosdam examinare, atque amicos sciscitari per temporis angustias licuisset, tum etiam si non veritus fuissem molestiam creare iis authoribus quo • nomen dias in luminis • oras revocassem 24. Erunt sine dubio qui dicent tanti non fuisse appendicem istius modi assuete operi Deckherris quippe agere me tantum de scriptis cuilibet obviis, et recentissimis. Sed • utinam cum olim scripta adespota recens è manu typographi evolaverant, aliquis notum fecisset nomen autorum. Nunc facilius esset suum unicuique fætum vindicare. Promisit Vir eruditus, • dominus Baillet in iis quæ publici juris fecit Doctorum judiciis, tractatum uberiorem De scriptis anonymis, et pseudonymi 25, quem sperare fas est nobis ad satietatem præbiturum quæ hac in re desiderantur. Vale Vir clarissime et me ama, • tibi omnio obsequio devinctum. Dabam Roterodami ipsis nonis martiis CDDCLXXXVI

 

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263972

Institut Cl. Logeon