[ Latin ] Lettre 532 

[Rotterdam, le 8 mars 1686]

Vir clarissime Theodore Janss[onio] ab Almeloveen. Si placet, nec obstat jam peractum opus, inserenda curata ea quæ sequuntur meæ epistolæ. Cumque ea constet duabus partibus nempe emendationibus sive observationibus in librum, et supplementis1 ; si nondum prælo subjecta fuisset prior pars huic præsertim hæc assuenda essent

pag[ina] 333 dicit autor Operibus posthumis Benedicti de Spinoza anno 1678 typis exscripta præfixam esse « tersissimam incogniti authoris præfationem ». Dictum est mihi nuper • præfationem illam fuisse primo Belgicè conscriptam ab • viro quodam è menonitarum secta cui nomen Jarich Jelles2 qui postquam mercaturam exercuisset Amstelodami, in privato otio et ex quæsitis reditibus vixit, vir cæteroquin literis haud ita instructus ; Eam verò præfationem creditur postea latinè vertisse prout extat in libro Spinozæ Ludovicus Meyer3 medicus amstelodamensis, ante paucos annos vivis exemptus, autor ut fama est dissertationis paradoxæ cui titulus Philosophia sacræ Scripturæ interpres4, quæ non [im]merito displicuit theologis, ut pote sapiens hæresim. Contra ea[m] stilum strinxerunt varii theologi in hac Belgica fœderata 5.

Hæc rogo te mi Almelove[en] [...]ri parti epistolæ inserenda / cures si liceat : Si vero illa iam sit impressa, tum poterit istu[d] poni sub finem supplementi mei, additis hisce voculis.

Cæterùm observare debueram in pag[inam] 333 Deckherri dixisse illum operibus posthumus &c Vale et me ama. Datum 8 mart[ii] 1686
 

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam/ cito/cito

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon