[Rotterdam, le 29 mai 1686]

Viro clarissimo Joh. Georgio Grævio Petrus Bælius s[alutem]

Gestiunt omnes advenæ optimarum artium studio correpti te salutare in tuamque familiaritatem 1, is pote, admitti, quod satis nosti, satisque expertus olim es, Optime et Illustrissime Grævi ; Hinc adeo est cur mihi odie suboriatur occasio et compellandi atque ex scripto salutandi. Degit nunc apud vos præclarus omninon vir ex Britannia oriundus, nomine dominus Coninghame 2, præfectus moribus et studiis Nobilissimi Adolescentis Scoto-Britanni, quem majorum gloria et res gestæ curcumambiunt. Cupit ille nec in parva fæcilitatis parte putat te videre, salutare et tecum consuescere, quoad manebit Ultrajecti, quemadmodum moris est illi innotscere quavis in regione quam lustrat viris illic fafma et meritis insginibus. Multas orbis regiones jam peragravit summo emolumento, multis viris doctissimis suam probavit industriam, paucique adeo sunt Londini viri celebres qui eum non ament et multi faciant. Noster Allixius 3, quem, ut probé scis, commendat rara et inusitatta doctrina, huicque superstructa ingens fama impensius diligit. Nequaquam ergo tibi ingratum erit, si te enixè rogaverim, ut eum tua amicitia beare velis. Commendandus est ille de meliore nota, et brevi ut spero tute ipse agnosces non me hic indulgere amicitiæ, potius veritati litare, cum de ejus laudibus aliquid delibo. Nec tamen minorem mihi intelligam incumbere necessitatem gratias agendi ob benevolentiam quam ipsi extribueris. Vale, vir Eruditissime, et me ama

Roterodami 4° Kal. Jun. anno æræ vulg[aris] 1686

Quaeso satis anxiè Reineri Reineccii Historiam Juliam Helmstadii typis mandatam 4 tribus vol. in fol. nec invenire datur. Si vaenalem reperiam animus est praetio etiam satis amplo emere. Par igitur quaeso ut si quem noscas qui habeat et vendere velit, hoc mihi indicetur et pretium ; quod tuo commodo fiet.

Ei misi Origemen [sic] de Precibus 5 & Petitum de Sibyllis.

Celeberrimo atque Illustrissimo/ D[omino] D[omino] Joh. Georgio Gravio/ professori doctissimo in/ Academia Ultrajectina

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263969

Institut Cl. Logeon