[ Latin ] Lettre 599 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 14 juillet 1686]

Viro celeberrimo Ioh. Georgio Grêvio P. Bælius s.p.d.Cum literæ tuæ amoris et elegantiarum plenissimæ mihi impensius allubescant, non possum non summo desiderio teneri ejus epistolæ quæ non mihi fuit reddita et in qua me admonebas eorum quæ dicebantur circa meum silentium de Harduini plinio 1. Pereant malè qui tales thesauros sibi concreditos mihi invident et suffurantur ! Quidquid id est, gratias ago plurimas, quod nos passus fueris, quantum in te erat, mihi talia Gallorum iudicia esse ignota. Vidisti, opinor, in Diario meo mensis Maii mentionem haud parum honorificam operis illius Harduini 2, cumque iuratus asserere possim non fuisse mihi redditam epistolam tuam ubi ægre ferre meum silentium non paucos significabas, et literæ novissimæ quibus cognovi illud scriptæ situe post meum diarium Maii vulga- / tum, vides liquido, vir eruditissime, sponte mea me loquutus esse de illo libro, neque provocatum sive querimoniis, sive admonitionibus quibus cumque. Opus illud sanè ego multi facio, nec alia de causa serius de eo sum loquutus, quam quod serius in meas manus venerit. Atenim mirari subit quod qui meum silentium malè interpretantur, non surcenseant Abbati de La Roque, Autori Diarii Parisini, qui non dum mentionem fecit Plinii in vsum Delphini 3. Reddo tibi summis cum gratiarum actionibus Petiti lucubrationem 4. Non eam adhuc evolvi, quod necesse sit integrum volumem præsto mihi esse, quando excerpo articulos mei Diarii.Nondum potui consulere Catalogum Francofurtensem in quo extat titulus istius libri. Spero integrum tractatum videre propediem. Aliis nominibus quibus agere tibi gratias debeo, ago libentissime, teque plurimum et diu valere opto, mei amantissimum.

Dabam Roterod. 14. Iulii 1686

Origenis de oratione libellum 6 remisi tibi dudum per Dom. Ianisson pastorem Gallum facundissimum 5.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 262638

Institut Cl. Logeon