[ Latin ] Lettre 620 

[Rotterdam, août 1686 [1]]

Clarissimo et Doctissimo J[ohanni] G[eorgio] Grævio P[etrus] Bælius s[alus]Epistola quam mihi non fuisse redditam intellexisti allata mihi est ante sex septemve dies à cursore sive veredario quotidiano 1, et ubi primum observavi gratum Tibi fore opus postumum Vavassoris 2 indagavi vias quibus ad Te mitterem. Defuerunt mihi huc usque, sed hodie unus ex nostris bibliopolis fasciculum mittens Ultrajectum, promisit se hunc inclusurum quem tibi dubio procul reddet is qui maiorem fasciculum accipiet. Gratulor mihi inpensius Vir Clarissime quod libellum huncce tibi muneri mittere possim ; neque enim ulla permutatione opus est. Vale et me ama qui te magni facio et amo in paucis.Dominus Jurieusius heri per vestram urbem transiit, tendens Cliviam salutatum Electorem Serenissimum 3. Dominus du Bosc 4 salutem plurimum tibi dicit nec non noster Henricius 5 apud quem heri pransus sum una cum Gronovio 6. Transacta res est magna hilaritate selectorum convivarum sex aut septem ; qui numerus aptior est majore vel minore hilaritati fovendæ et excitandæ.

Notes :

[1Gigas date « 1685 » en vertu d’une indication notée par une main étrangère sur le feuillet. Mais cette lettre raconte que Jurieu s’apprête à partir pour Clèves afin d’y saluer l’Electeur : il nous semble certain qu’il s’agit de l’Electeur de Brandebourg et de la rencontre de celui-ci avec Guillaume d’Orange en août 1686 : voir Réclin et Tapié, Le XVII e siècle (Paris 1943), p.379.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263952

Institut Cl. Logeon