[ Latin ] Lettre 683 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 10 janvier 1687]

Vir ClarissimeCitius tibi gratias egissem ob munus quo uberiori et magnifico retaliandi modo usus me auctum voluisti, remisissemque adeò Sagitarii dissertationem 1, ni Baudrius 2 noster vir optimus, quique nunquam nisi honorificè de te loquitur et grato animo de benevolentia tua in ipsum postulasset veluti muneris loco ut ejus operâ uterer. Tradet idem aliud opusculum quod bibliopola noster Renerius Leers tibi mittere habebat, quodque ex Italia tibi mittitur, in hasque regiones allatum est ab viro egregio Scoto-Britanno nomine Coninghamo cognato viri alterius cognominis tibi probe noti 3. Liber ille 3am complectitur partem Bibliothecæ volantis curiosi admodum academici Florentini Cinelli 4, mihi vel eo nomine maxime commendabilis quod de te passim honorificè loquitur. Videbis ex diario mensis currentis quam ego non perfunctoriè evolverim dissertationem Sagitarii 5. Gratias habeo amplissimas quod illius mihi copiam fereris et si quando similia opuscula in manus tibi veniant nostris bibliopolis haud nota, pergratum mihi fereris si merum in aliquot dies communicabis. Nec raro illud tibi contingit quippe ad quem ex variis Europæ regionibus viri docti mittant suas maturè lucubrationes. Audio Harduïnum jesuitam tres De baptismo latinas dissertationes 6 evulgasse. Si eas cito forte videas quæso memor sis ejus quod te etiam atque etiam paulo ante rogabam. Salutem tibi dicurre plurimam noster Henricus 7, Jurieu 8 et Du Bosc 9. Vale et me ama tibi addictissimum P[etrum] Bælium

Roterodami die 10 jan[uarii]
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268439

Institut Cl. Logeon