[ Latin ] Lettre 845 


Voir aussi [ Traduction ]
[Maastricht, le 26 décembre 1691]

Tandem venit exoptatus Liber tuus 1, simitùque cum eo et literatura et doctrina et sapientia et bona gaudia mentis. Gratulor tibi, Vir Clarissime et Amicissime, tantum laborem tam gloriosè exantlatum ; gratulor quoque mihi tantam lectionem tam voluptariè oculis usurpatam nec facile unquàm dixero, plus ne tibi lætitia contigerit talia tamque argumentosa scribendo, an mihi obvenerit gaudii legendo subtilitatem inventionis, dexteritatem dispositionis et elegantiam elocutionis. Non frustrà dictum fuisse video Antecessari tuo Pithoysio 2, Te semper dicturum quicquid volueris. Nam operis hujus explicationes, evolutiones et inversiones spontè penès te fuere ; et quicquid super argumento excogitari potuit, liberaliter cerno expromptum fuisse et eruditè. Gaude sorte tuâ, eò magis quo / si tibi unquàm Jurieus ignominiæ causâ satisfaciat, hocce procul dubio tempore faciet, quùm de eo ludis tanquam de corio alieno. Ignosce non ignoscenti tibi. Jam incipio Jurieum amare, ex quo scriptum elicuit à te sic politum, sic eruditum, sic favorabile. Peccetur adversum Te, dum semper dignus sis, cui ità satisfiat. Habet profecto βέλοξ ἐγεπευκενξ omnium bipedum verberabilissimus Jurieus. Primam duntaxât operis partem legi ; vel potiùs percucurri propter Christi natalia, queis interfuisse necesse fuit, ob religionem quâ me nosti abundare. Relegam, et cœteras absolvam hac habdomadâ.

Quod ad historiolam Romualdo laudatam 3, nihil habeo dicere, nisi illam non exstare in meo Principe. Forsitan ex editione in 4to descripsit Monachus ; quod miror tamen, quando quidem in suo Thesauro Chronol : eam arcessit ex Johanne Villano 4 p. 136 tert. Vol. Verùm quoad Agathonis dictum 5, videbis 24. Cap. Lib. 2 Rhetoric. Arist.

Vale Vir Doctissime / et Amicissime •. Dedi Concionali 6 nostro tuum exemplar, ac statim atque legero quæ mihi legenda restant, volitabunt per ora virûm trajectensium 7.

26. Xbris.
 

A Monsieur / Monsieur Bayle professeur / en philosophie / A Rotterdam •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon