[ Latin ] Lettre 846 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 1 er janvier 1692]

Illustrissimo, et doctissimo professori Grævio 1 Petrus Bælius s[alutem]

Mitto ad nostrum Baudrium 2, Vir reverendissime, duo exemplaria dissertationis cujusdam theologico-philosophicæ in Systema ecclesiæ quod dom[inus] Jurieu Dordraci vulgavit 3, alterumque exemplar • tibi tradere rogo, quod pro singulari tua humanitate accipias benevole, etiam atque etiam obsecro. Vereor verò ne glacies iter navium impediendo, moram haud brevem afferat illi levidensi meo munusculo. Cæterum scripsit ad me nuper Menagius esse in tua bibliotheca librum abs se conscriptum, nempe vitam Guillielmi Menagii patris, et Ærodii materni avi 4, in quo possim reperire responsa ad nonnullas quæstiones quæ ipsi posueram, autorque mihi est • ut abs te hunc librum utendum petam, seque si opus sit, petitorem / mihi apud te offert. Haud opus erit, opinor, ejus opera, sicque existimo commodaturum esse te mihi illas vitas haud illibenter, traditurumque d[omino] Baudrio ut data prima occasione huc mittendas curet. Pergratum mihi fereris Vir clarissime, Dabam Roterodami ipsis Kalendis januar[iis] quem novum annum 1692 tibi multosque deinceps faustos fortunatosque opto et voveo.
 

A Monsieur / Monsieur le professeur / Graevius / à Utrecht

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 262910

Institut Cl. Logeon