[ Latin ] Lettre 850 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 13 janvier 1692]

Petro Baelio Rotterod.

Scripsit ad me cognatus meus Wolters bibliopola Amstelodamensis 1 prælo subjectisse Doughti analecta Veteris et Novi Testamenti 2 adeoque illa • alio ejusdem generis scriptore ita velle ditare ut plane ut nova quasi veste ingrediantur quapropter meam imploravit opem, quam ego nullus ei possem modo quid præstare, denegarem verum quia non succur[r]unt quæ cum ejus methodo scribendi conveniant malui ; petitioni satisfacturus, Te etiam inauditum adtulere quod ni hisce putes consultum. Observationes sacræ Colomesii 3 juxta Sacrarum paginarum seriem collocatæ non inutiles possent videri sed illæ sunt nimis perbreves et magis crisin spectantes. In Novi Testamenti Knackbul observationes 4 uti addit suis locis inserturus est, uti et aliorum quorundam auctorum quæ non ita vulgares sunt annotationes. Sed circa visenda exigit quædam / quæ ornamento et utilitati esse prosunt, quas [sic] si Tu nosti Vir doctissime velim mecum quam primum communices ; magno non tantum Rempublicam literariam sed et me et ipsum typographum beneficio Tibi devinxeris. Nos uti scis quædam in nostris quirculis cum ad modum delucidaremus, ast illa non sunt quæ cum tantæ eruditionis virorum scriptis comparari aut debeant aut mereantur. Colomesii Gallia[m] Orientalem 5 te accepisse nullus dubito quin potius doleo me ex aliis indicatis libris 6 Tibi ne unum quidem posse ex biblioteca producere, quod quam curta noster sit suppelex non leve indicium est. Doleo insuper Te, si non cum Clarissimo Banagio, non posse excurrere quam vel libentius utrumque complecterer quod usque adeo Te alleges aut libris aut studiis ut ne per biduum triduumve alias vel esse queas. Solve Alexandri More vincula catenas 7, et fore sciam quando sis venturus lætus ibo Tibi viam. Ego quoddam notavi de libris promissis quæ inter nos vellem examinata quæ in adventum tuum differo, / interim velim quae nostro scopo 8 spectent si data occasione annotare et me amare [sic] quam ardentissime.

Dabam Goudæ in Batav. Ipsis Idib.

Januarii MDCII XC

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 269718

Institut Cl. Logeon