[ Latin ] Lettre 851 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 16 janvier 1692]

Illustrissimo Th[eodoro] Janssonio/ ab Almeloveen medico/ et literatori doctissimo/ Petrus Bælius/ s[alutem]

Post certas gratias ob commodatam Colomesii 1 (heu morbo et mærore valdè laborantis) Galliam orientalem quæ ut spero non diu exulabit è tua bibliotheca, obque alia multa insignis adversum me benevolentiæ testimonia literis tuis inserta, dicam nihil mihi in mentem venire quod cognati bibliopolæ Amstel[odamensis] 2 consilium juvare possit præter notas Alexandri Mori cum in 53 caput Esaiæ prophetæ, tum in N[ovum] Testamentum 3. Multi fiunt illæ ab ejusmodi rerum peritis censoribus, et forte si vel integræ, vel selectæ operi quod ille molitur insererentur, haud mediocriter illustrarent volumen, et lectoribus redderent utile. Scis etiam Joh[annem] Croiium volumen edidisse Observationum in Heinsium 4, sed haud satis scio an in eis reperiri / valeant (ut pote quæ versentur ferè circa prolegomena heinsiana exagitanda) notæ quæ ipsum contextum sacrum enucleent. De cætero si vel meditando vel legendo aliud quid mihi succurrat quod indicari posse non sine fructu intellexero, faciam te participem.

Non displicuit nostro de Mey 5 remittere in vernum tempus nostrum ad te excursum. Non est quod bibliothecæ tuæ revera instructissimæ, tenuitatem mihi obtrudere velis, non facies fidem, licet opera à me indicata absint 6. Si ab aliquo amico mutuum habere possis aliquod eorum (quod tuo commodo fiat) gratum feceris. Interim ego quæ novissimum tuum opus 7 locupletare possint, observabo quotquot potero et libens communicabo. Vale amicissimum caput et me ama quod facis, valde redamantem. Roterod[ami] die 16 jan[uarii] 1692
 

Myn Heer/ Myn Heer Almeloveen/ medicinæ doctor/ A Go[u]da [p]of / T[e]r-G[o]w

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263949

Institut Cl. Logeon