[ Latin ] Lettre 876 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 4 juillet 1692]

Clarissimo et doctissimo viro Theod[oro] J[anssonio] ab Almeloveen P[etrus] Bælius s[alus]

Factus mihi obvius hodie circa horam undecimam Dominus de Mey literas eas mihi reddidit 1, Vir amicissime, quas ipsi curandas tradideras postquam in qua me quærerent proseucha latuit [ sic] vestros Rhedarios [ sic]. Minus miror ipsis haud fuisse integrum meas ædes reperire, cum kalendis maiis novissimis in alias comigraverim 2, nomenque meum latinum extaret in epigraphe tuarum, quod nulli est hic vulgo cognitum. Sed quid plura ; vix supradicti rhedarii me detexissent beneficio nominis mei gallici, quandoquidem noster de Mey qui me in antiquis ædibus convenire voluit, haud quippiam aliud ibi cognoscere potuit, quam me non amplius ibi degere : non ea fuere comitate inquilini ut monerem quas in ædes me contulissem ; quod idea addo Vir clarissime, ut scias causam propter quam non fuerint mihi citius à D[omino] de Mey redditæ literæ tuæ humanitatis auram suavissimam respirantes. Quod nos tam amœniter / mones de nostro itinere goudano 3, gratos profecto habes et aventes ea frui oblectatione, sed cum negotia mihi hoc permitterent, non ibidem permittunt Banagio nostro nec vice versa mihi permittunt, si quando ille à suis occupationibus plurimis nec levibus requiem aliquam nanciscitur. Hac ipsa vespera scribam amico cuidam Londini agenti 4 et cui Colomesius probe notus erat, rogaboque etiam atque etiam ut de manuscriptis defuncti certiorem me faciat, in primis inquirat in quintilianas lucubrationes quibus se insudare non semel Colomesius dicebat. Spero etiam aliquid me tibi nunciaturum esse propediem circa • Galliæ • orientalis novis accessionibus locupletatæ manuscriptum, vel etiam Italiæ orientalis opus ; et forte si res tanti sit negotium impressionis tibi committam. Aliquid memini te dicere mihi de nova editione deckherriani tractatus 5 ; quàm vellem ut ejus scriptum non fuisset incuriâ ejus cui fuerat concreditum tibi tradendum, amissum. Fac me quæso certiorem, si quid adhuc eò spectans cogitet typographus ; darem enim ipsi meam epistolam emendatiorem et / aliquanto auctiorem 6. Si quid etiam novi rescivisti de opere placciano 7, fac velim ne ignorem, et quandoquidem lætissimum nuncium mihi communicas, licere tibi utendas mihi dare (nec diu servabo) Vitas jurisconsultorum, collectore Leickero 8, et Bibliothecam romanam Mandosii 9, quæso te Vir illustrissime, ut quamprimum mihi mittere per navem vestram onerariam velis. Invicem tibi offero quidquid in mea tenui supellectili libraria occurrit. Harduinus calamum in Norisium strinxit 10, et daturus est in lucem opus sat crassum in quo vir ille clarissimus et nunc bibliothecæ Vaticanæ præfectus strenuè vapulabit, ut saltem amici Harduini et epistola quatuor paginarum typis nuper Parisiis data jactant, nec dissitentur [sic] qui æquiores sunt Norisio quam Harduino, quin aliquando ille ansam huic præbeat carpendi et criticen 11 exercendi. Sed prolixior æquo tua tempora moror, condones hoc amabo, homini quem isthæc tecum absente confabulandi ratio instar summæ illecebræ hextra metas capit.

Vive diu et fælix, meique memor.

Dabam Roterodami IV non[arum] jul[ii] anni CDDCLXXXXII
Chez Mademoiselle Wils op de Wiinhave

 

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Goude of Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 186472

Institut Cl. Logeon