[ Latin ] Lettre 878 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 26 juillet 1692]

Petro Baelio Rotterodamum

Ignoscas velim homini hisce diebus occupatissimo, quod promissis non steterim adeo, quam decuerat exacte ; eram namque uti me colligam pollicitus Tibi mittere Leickeri vitas Jurisconsultorum nobilissimorum 1 quarum desiderio quod exstinctum oportuerat dudum, novi Te multis abhinc mensibus summopere flagrasse. Mississem eas hoceddie [ sic], ast non putavi operæ pretium, quam Te crastinum comitatum Basnagio, de Meÿ, Lufneu exspectem sine ullo dubio aut ut loquar paulo momenti procrastinatione diuturniore 2. Quapropter hasce literatas novas invitatorias ad Te mittere non inconsultum credidi, quibus Te certiorem facerem, quod et meo nomine velim facias alios, clar[issimmum] Graevium 3 Vallamumque 4 certo adfuturos, de ceteris nondum responsum me / accepisse, parare vero me omnia ex voto fluxura, cui ut vos imprimis faciatis satis de novo mirum, mi Baeli, peto in modum cetera quæ tecum habeo communicanda in crastinam lucem deseram ; fac quæso in tempore adsitis, adest jam modo Nob[ilis] de Wit 5, adest et d[ominus] Muhlius 6 qui hosce dies mecum garriendo consumito.

Vale, Vir eruditissime, et me uti fecisti hactenus amore prosequitor [ sic].

Dabam Goudæ a.d. XV Kal. Augusti MDCVIIIC

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263934

Institut Cl. Logeon