[ Latin ] Lettre 879 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 26 juillet 1692]

Petro Baelio Rotterodamum

Ex discessu tuo quod reliquisti desiderium Tui 1, optime virorum, sane multum superat illud quo antea vehementer F1agravi, cui extinguendo tum demum eris ubi ad nos denuo excurrens dictum factum reddideris steterisque promissis tuis sanctissimis. Doleo quod ob amicorum Nundinarum causa excursorum præsentiam Leickerum 2 maturius mittere fuerim prohibitus cujus culpam admissam in amicos velim transferas ; in posterum polliceor me diligentiorem. Tu utere tanquam tuo, ubi legere, fac redeat ut etiam nos, quid illi egerint viri aliquando per otium, queamus investigare ; præter hunc si quos alios mea Bibliotheca capiat libros quorum usum expostules, scribe vel tribus ut aiunt verbis, curabo mox te habiturum. Nondum ex Anglia responsum acceperis de laboribus Colomesianis 3, quod ubi perlatum/allatum / fuerit, fac me, quæso, certiorem. Hesterno die Londino mihi allatæ sunt literæ Clarissisii Viri Thomæ Smith 4, quibus quod doleo et miror valde mihi perscribit nihil literarum Isaaci ac Merici Casaubonorum 5 in Bibliotheca Cottoniana reperiri, verum Oxonii extare Isaaci Casauboni diarium 6 et multa alia scripta, e quibus plurima possent depromi à Merico, uti oculo cursore ea pervolens observarat, omissa, non incongrue biographiæ inserenda, quorum copiam mihi si fieri possit facturum se perhumaniter est pollicitus, at longe melius si quempiam haberem amicum Oxonii studiis operam dantem, qui judicio polleret scituque necessaria exceperet [ sic] per eum id fere arbitrabatur, quem quoniam habeam, ad Te tuosque confugio, consulturus num vobis innotuerit occasio, qua id commode fieri possit, quam si procura veritis maximam gratiam inieritis apud me hortabatur me acute ille vir sumnus ad eam pertexendam historiam 7, qua me multum de manibus Casaubonorum et aliis datis meriturum asseverabat, quo stimulo segnior, alias quo dammodo, haud leviter sum incitatus. / Nunc itaque velim ut meam in gratiam, ex concionatoribus Anglicis vestris resciscas inque scedulam ad me mittendam rejicias, quosnam libros, sive Anglico sive sermone Latino a Merico Casaubono habeant conscriptos, ut si liceat eorum benevolentia, illos possim aut pervolvere ipse, aut aliis pro me siquidem Anglicæ Linguæ sim rudis tradere perlegendos ; • bene multa enim quæ ad historiam illorum virorum, faciant illa continere scripta, autor mihi est Clarissimus ille Smithius, cujus a favore atque benevolentia qua me complecti usus est summa, plurima mihi promitto. Scribit se brevi editurum patriti Junii epistolas quas valde cupio, fuit enim, affinis, ni fallor, ut de eruditione nihil dicam, magni Gerardi Joannis Vossii, quorum multa procul dubio tractant singularia 8. Pientissimum virum Basnagium nostrum velim meo nomine salutes plurimum, ac in simul roges ubi degat Teisserius 9 et qua via et quando literas ei queam mittere, an velit mecum per literas communicare, ex voluntate mea aget certe maxime. Vale Musarum decus et pro ut ameris, ama.

Dabam Goudæ a.d. VII Kal. Aug. MD CXCII

Salutem Tibi, Basnagio, de Mey, Lufneu adscribit mater /

 

P.S. Si occasio Tibi sit commoda Londino mittere scribere, indeque recipere literas velim soluto pretio et ea uti, ne opus habeam Amstelædemensi via tantoque temporis dispendio.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 279815

Institut Cl. Logeon