[ Latin ] Lettre 880 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 30 juillet 1692]

Viro eruditissimo/ Th[eodoro] Janssonio ab Almeloveen/ s[alutem] p[lurimam] d[at]/ Petrus Bælius

Erat cur gratias amplissimas tibi amicissime Vir agerem, ante acceptas Leickeri Vitas, et ecce nova ratio agendi ; eadem ergo duo erunt mihi parietes fidelia dealbandi patiaris, si me amas, ut simul gratum animum tibi testor ob hospitium lautum, hilare, humanissimum 1, quo nos haud ita pridem excepisti, et ob • mecum communicatum librum de vita aliquot jurisconsultorum opera Leickheri 2 iterum typis mandatum. Faciam cito recuperes eum librum, curaturus præsertim ut noster Leers mihi emat, quippe vix carere valenti tali lucubratione dum Lexicon criticum adorno. Ad singula tuarum capita respondebo si prius amicè tecum expostulaverim quod promissis non steteris, promiseras enim fore ut ipse coram librum / afferens Leickeri adesses nobis. Fac in posterum te magis fidei datæ memorem.

Nondum rescriptum mihi est ab amico ecquid schedularum reperiri valeat in museo colomesiano 3, sed cum primum aliquid accepero te super re, mox tibi significabo

Crediderim ubique satius fore si amico quodam judicio pollente utereris in excerpendis observationibus ex diario • Isaaci Casauboni, et aliunde, quam si viri occupatissimi d[omini] Smith promissis confideris 4. Verum nemo mihi notus est Oxonii studens quem idoneum aut parem judicem huicce spartæ exornand[æ] inquiram protinus, et si quem nancisci potero, utar occasione a[…] avidus.

Quod spectat pastores nostros anglos 5 non possum hecce epistola tibi indicare quidpiam certi, non enim eos potui alloqui, sed quamprimum conveniam. Interim ab eorum humanitate, et in juvandis literatis laboribus studio possum mihi polliceri tibi paratas futuras omnes suppetias quæ ab ipsis pendere poterunt. Gratulor tibi animitus prolixam in te clarissimi Smith voluntatem. Ille Patritius Junius cujus epistolas promere in lucem vult, diversus est à Francisco Junio (Francisci Filio) autore egregii tractatus De pictura veterum, et Joh[annis] Gerardi Vossii affine 6. Salutem tibi plurimam dicunt amici itineris Socii, et una mecum reverendæ matri tuæ salutem impertiunt grati animi plenissima[m] Clarissimus Grævius 7 mansit hac in urbe per duos vel tres dies / Mayerus 8 vero et Muhlius 9 profecti sunt Hagam ipsa die qua reversi erant huc Gauda ; quid ab eo tempore fecerint juxta scio cum ignarissimis

Raro scribo Londinum ; tum quod piger sim in scribendis literis, tum quod amicis ut pote profugis impendium pro versura compendi facere velim, quare utor potius occasione forte data virorum hinc in Angliam transfretantium ; sed si velles promptè accipere responsa non mihi videretur quippiam opportunius quam indicare amicis quibus scriberes, • Smith verbi gr[atia] ut per veredarium recta tibi Goudam scriberent aut ad me dirigerent Roterodamum, apposita in epigraphe clausula « pour faire tenir à Mr Almeloveen à Tergou », quam clausulam anglicè possent efferre. Ego acceptis illis epistolis mox in Pixidem epistolarum vobis Goudanis destinatarum curarem ferri.

Quoad Teisserium 10 ecce quid mihi videatur optimum factu. Mitto tibi epistolium quod scribo ad Wetstenium typographum amstelodamensem 11, quo ut intelliges si legas, eum rogo ut curare velit ad Teisserium sive Tiguri, sive Basileæ, sive Bernæ degentem epistolam adjunctam. Hæc vero epistola adjuncta, erit ea quam supradicto Teisserio scribere volueris, / in qua indicabis viam brevissimam qua tibi responderi ab ipso cupis, et cætera quæcunque volueris.

Idem Wetstenius mittet sine dubio fasciculum librorum, si quem • mittere velis Teisserio, sed quia longissima est via fasciculorum, prius [c]redo epistolam haud ita crassam esse viâ veredariorum mittendam. Tuæ […] erunt partes mittere Amstelodamum alicui amico qui tradat Wetstenio epistolam meam, tum simul eam quam Teisserio scribes. Vale pancraticè. /

3. kal[endarum] augusti CDDCLXXXXII

 

Nuper incidi in elogium Hieronymi Magii conscriptum à Francisco Swertio et à Tricheto Du Fresne, • quod extat ad caput librorum Magii De tintinnabulis et equuleo 12, ibique vidi libros non paucos promissos à Magio necdum impressos. Habes unde conficias novum articulum in tua Bibliotheca promissa et latente 13.
 

Myn Heer/ Myn Heer Almeloveen doctor/ en medeciine/ Tot Gouda

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263953

Institut Cl. Logeon