[ Latin ] Lettre 885 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 16 septembre 1692]

Petro Baelio Rotterodam

Ex amico nostro de Meÿ 1, quo uterque familiarissimi utimur, lætissimus intelligo te cum valetudine tua prospera in gratiam rediisse quam colapsum ante tres hebdomadas mihi te a foribus petenti dixere illi qui vobis sunt a servitiis. Ipses [sic] excurrissem auxilia oblaturus si me negotia Amstelædamensia forum sibi non vendicassent, quæ invitum maxime equidem traxerint, trahuntque indices, sic ut vel per litera[m] duntaxat liceat ἐρωτάω an apud vos omnes quos maxime diligo, adhuc recte bene sit ; apud nos est ut volumus excepto tamen hoc an[n]o ut absentiam vestram vix possimus concoquere ; quam molestiam facile verbo tuo familiari tolles et quamque quam maturissime nos, quod non solum rogas enim et suades, inviseris. Muhlius 2 noster a me evocatus ut vides literis stetit promissis, voluitque ut Tibi traderetur exemplar quod una mitto ; auguror neque Tibi neque aliis displicaturum. Mihi nihil magis in votis est, quam quod firmata tunc de novo nostra amicitia ita servatur sarta tecta, ut eam neque unvidus, neque ætas ipsa delere unquam fuerit positus. Vale mi Baeli. Vive tui

Almelovenii memor

Dabam a.d. XVI Kal. Octob. MDC XCII

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 186398

Institut Cl. Logeon