Petro Baelio Rotterodamum
Quando quidem ex gratissimis Tuis Goldasti Epistolis 1 et Mandosii Bibliothecæ adjectis literis 2 videor mihi posse colligere Te hoc festi Paschalis tempore, uti quidem promiseras, ad nos excursurum, non potui me temperare quin hisce meritis atque brevibus literis Te de novo invitarem simul atque evocarem rogaremque vellis tantum dare mihi tantum amicis Tuis Goudanis, Summo Te flagrantibus opere tantum certe relaxationi studiis delassati quia animi ut per biduum saltem, ad nos excurras facies certe rem mihi hospiti Tuo, et amicis omnibus gratissimam, præsertim si dom(inum) Basnagium 3 comitem adduxeris. Majus noster 4 uti scis se adfuturum dixit sic ut compendiosius conviviolum poterimus constituere quod unice rogat qui Totus Tuus est
Raptim Goudæ a.d. Kal. April. M VII DCC
Præsens Præsenti gratias agam pro præstito officio in negotiis parisinis 5.