[ Latin ] Lettre 921 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 31 mars 1693]

Viro illustrissimo et amicorum meorum/ ocello Almelovenio s[alutem] p[lurimam] dico/ P[etrus] Bælius

Quominus humanissimis et urgentissimis tuis invitationibus 1 morem gesserim in causa fuerunt tum horrida tempestas quæ cælum contraxit tota septimana mearum feriarum tum spes quam mihi fecerant communes amici fore ut si iter procrastinaret comes eorum essem. Expectavi ergo eoru[m] commoda, verum ipsi et spe tua deciderunt meque deturbarunt ex mea. Ignoscas amabo, vicemque meam doleas. Quàm molestu[m] est quod nulla extent in mea tenuissima bibliotheca volumina deliciarum poetarum 2 ullius gentis. Itane semper ero infelix ut nullus à te • expetitus liber mihi præsto sit quo par pari referre possim ? Parum obfuit quin clariss[imo] d[omino] Pichoto cum hisce traderem coronam regiam, sed caput et fortuita veritus servabo 3 donec in manus tradam vel alicui quem nominatim mihi designaveris. Dominus de Mey heri nuncio me beavit tui ad nos brevi futuri excursus. Vale Vir amicissime, raptim hæc exaro monitus festinationis d[omini] Pichoti salvere plurimum jubeo reverendos tuos parentes.

Dabam pridie kal[endas] april[es] 1693/ paulo post tuas perlectas
 

A Monsieur/ Monsieur Almeloveen/ docteur en medecine/ A Tergou/ recommandée à Mr Pichot f[idele] m[inistre] d[u] s[aint] E[vangile]

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268456

Institut Cl. Logeon