[ Latin ] Lettre 927 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 13 juin 1693]

 
Petro Baelio Roterodamum

Ad missum culpam constituti homini facile summa Tua qua es humanitate atque bonitate ignosces Baeli præstantissime. Promiseram reminiscor probe me Rotterodamo rediturum domum Tibique quos a Nob. Wittio in aliquot dies mutuo rogaras libros 1, una allaturum. verum copia librarias atque antiquitatum supellectiles seductus retentusque per totam septimanam cum ego ad summum mediam ei destinaram, coactus fui recto domum tendere. Quo reversus ne alia absentia longiore accumulata negotia ita obruere ut non nisi hac die demum libros illos mittere fui potis. Hos si perlegeris velim mihi remittas, aut saltem Oldoinum 2 cum italicam linguam non calleam, ut videam quinam promisti libri Bibliothecam meam adaugere possint. Tu si ni italicis scriptoribus ejus modi opera offendus velim meum in usum enotes facies certe rem mihi et publico gratissimam ; reponam quandocumque occasio tulerit. Tu quando ad nos advolabis ; noli differe instar solstitium ; appropinquant dies caniculares qui alias calorem nimium præterent. Vale plur(imum) Baeli et tuum Almelovenium redama.

Dab(am) ips. Idib(us) Junii M D CXC III

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 263933

Institut Cl. Logeon