[ Latin ] Lettre 997 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 12 juillet 1694]

 

Illustrissimo ac celeberrimo viro Jacobo Perizonio/ s[alutem] p[lurimam] d[icit] P[etrus] Bælius

Summo me affecit gaudio munus præclarum 1 epistolaque amantissima quibus me nuper beasti. Inaudieram De doctissimis originibus Babyloniorum, quique omnia tua scripta semper nactus fuerim exquisitissima reconditissimaque eruditione referta nil nisi egregium expectabam à novissima illa lucubratione. Haudquaquam judicii vel spei falsus sum, vicit potius ipsa lectio opinionem quam prius conceperam. Macte ista virtute Vir clarissime, et persuasum habeto me istud ultimu[m] munus prioraque quibus pro tua summa humanitate me affecisti summo in pretio semper habiturum, tum quia sunt thesaurus magnæ doctrinæ, tum quia sunt pignus amicitiæ tuæ quam ut par est magni facio [sic], et excolere diligenter [...].

Nihil erat causæ quamobrem de silentio purgando cogitares, mihi enim ut jucundissimum fuit accipere epistolam tuam, ita nunquam vel levissima suspicio injecta est quasi non respondendo 2 minorem benevolentiam adversum me testaveris. Satis evidens mihi erat non esse meas literas ex earum numero quibus responderi debeat, quippe quæ fuissent semper merum grati animi officium propter munera quæ abs te acceperam.

Nunc alio nomine quoque gratias tibi plurimas ago, nempe quod meam cladem tibi fuisse ingratam testeris 3. Summum hoc est levamen in rebus adversis scire displicere illam sortem viris æqui bonique amantibus et meritis fulgentibus. Tetigit me non mediocriter damnum quod audio tibi illatum in Frisia 4, et gratulor quod adversarii interim cur ringantur maxime habeant, observantes nihil propterea decedere ex tua tranquillitate. Meis ut credo non levis inde mæror contigit quod observare potuerint machinationes quæ tot occultis fraudibus et mendaciis constiterant voluisse equidem in externa mea bona, nihil vero in interiorem animi pacem. Ita semper det nobis Deus ulcisci nostras injurias.

Nescio quare typographi Amstelodamenses nondum excuderint tertium tomum Perraldi 5, prout duos priores, dudum enim est cum Parisiis vænum prostat, quod mihi compertum non quia legerim, sed quia ex ode quadam Boilæi 6 aliisque seu versibus seu epistolis eam odem subsecutis intellexi eam partem comparationis Veterum et Recentiorum quæ poetas spectat in lucem prodiisse.

Nomina e[o]rum qui materiam suppeditarunt operis cui titulus Menagiana extant in priori editione 7. Sed duo sunt præcipui editores ; alter vocatur Baudelot de Dairval notus opere gallico De utilitate itinerum 8, alter vocatur Gallandius 9 qui multa itinera suscepit apud Barbaros monumentorum quærendorum gratia jussu Colberti calletque Turcicam linguam et quasdam alias id genus. Sed illi in eis collectaneis vulgandis plane nullius sunt judicii, nec famæ amici sui ullomodo consuluerunt. Vale Vir doctissime, meque tua benevolentia dignare.

Dabam Roterodami IV idus quinctileis MDCXCIV

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 186240

Institut Cl. Logeon