[ Latin ] Lettre 999 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 17 juillet 1694]

Viro eruditissimo, amico suo charissimo/ Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio/ P[etrus] Bæl[ius] s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Nihil mihi gratius contingere posset quam si in • aliqua re cum tibi cum Beughemio nostro opera mea utilis esse 1 valeret idcirco non mediocriter placet quod Catalogum bibliothecæ Tellerianæ ipsi possim mittere, nec parum displicet quod Cordesianæ et Stusianæ non possim 2. Careo istis ; illum vero apud Leers sumpsi, et quo hodie mittere possem inconsul[t]um sumpsi. Tales libri sunt mihi non raro consulendi. Servare poterit amicus noster per aliquot septimanas, imo si suum habere velit, semper nam aliud ego exemplar reperire potero apud Leers post paucos menses, forte ante ipsius reditum (profectus est die dominica superiore)[.]

Patiare Vir clarissime ut aurem vellam de libro Deodatiano 3, ut possim scribere amicis Genevensibus quid expectari possit. Gratias ago plurimas ob novos libros quos mihi offers.

Doleo Chauvinu[m] nondu[m] de amœnitatibus tuis 4 sic jure meritissimo nuncupatis mentionem fecisse ; expostulabo cum eo, et ne diutius protelet efficiam.

Vale plurimum Vir celeberrime, meque quod facis diligito qui te his oculis chariorem habeo.

Vidi Origines gallicas Menagii 5 in fol[io] opus certe eruditissimum.

Roterodami XVI kalend[arum] sextil[is] 6 CDDCLXXXXIV

 

Gaudeo vitam Conringii præfixam literis 7, suo tempore hoc opus avidissime perlegam .

Brevi remittam vitam Platinæ 8.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / docteur en medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 268439

Institut Cl. Logeon