[ Latin ] Lettre 


Voir aussi [ Traduction ]

Leydae 6to Januar 1685

Vir Celeberrime

Cum forte fortuna Novellas vestras hodie mane evolverem1, mihi mensem Augustum iterum perlegenti observare contigit, quod in praefatiuncula illâ iis quae communicaveram praefixâ cujusdam experimenti eum in finem facta sit mentio (quâ occasione liberum vestrum Philosophandi Institutum non possum non laudare) tanquam aliquid nostrae suppositioni minus consentaneum inde deduci queat. Verba vestra sic se habent : « Ne pourroit on pas croire que les parties du liquide servent de vehicule aux parties du corps pesant comme de petits cloux de fer fichez dans la cire ne s’enfonceroient point dans l’eau, &c. » at si rem rite perpendamus, Ferri portiuncula Cerâ undiquaque circumlecta non ideo fluitat quod cereum ejus tegumentum uti suggeris vices veluti vehiculi cujusdam suppleat ; sed ideo fit (ut sentio) quod corpus illud partim ex cerâ leviori partim ex graviori ferro compositum, minoris est ponderis quam aquae portio secundum omnes dimensiones illi aequalis ; ideoque necesse est ut emergat ac fluitet ; quod eodem / prorsus modo fiet si tantillum Ferri Cera obducatur et illud huic e contrario vehiculi vices praebeat.

Sed et observare est, quod non parum suppositioni nostrae favet. Menstrua Igni Digestivo ut loquuntur Chemici superimposita majorem Corporis infusi quantitatem valeant dissolvere, quam si Calor ille externus deest. Tum etiam ; quod si ab Igno removeantur et quiescant donec frigida evadunt, statim magna corporis dum incaluit Menstrum perfecte dissoluti portio sponte praecipitabitur et fundum petet. quod ideo fit quia agiles Ignis particulae sese Menstruo insinuantes proprium particularum ejus fluidarum motum augent et promovent, quae hujus adscititii motus beneficio plures corporis dissoluti particulas molitare atque sustentare valeant : externo autem hoc Caloris adminiculo sessante (sic), / magnam corporis prius dissoluti et libere natantis partem Menstruum propriis viribus sufferre nequit, sed haec gravitate sua necessario ad fundum dejicitur, reliquâ parte cui internus ipsius Fluidi motus par est adhuc fluitante.

At autem variae illae à liquoribus Acidis et Alcalinis sibi invicem mixtis Praecipitationes ortae / (Menstruis interim prorsus fluidis, et eorum particulis ut verisimile est, non minus mobilibus, adhuc permanentibus) hujusmodi inquam Praecipitationes, cum nostra suppositione pugnare illamque prorsus evertere videantur. Cum etenim unica causa quod corpus aliquod grave Menstruo leviori innatat fluidis illius Menstrui Particulis perpetuo in motu positis omnino adscribitur ; unde est quod eodem illo motu in Menstruo (sc. adhuc fluido) permanente, ab alterius liquoris admixtione corporis prius libere fluitantis subita fiat praecipitatio. Sed huic facili objectioni responsio non minus facilis in promptu est : omnes etenim Liquorum misturae dummodo inter se fuerint diversi, diversam Liquoribus pororum inducant dispositionem ; quam ob causam, minime corporis dissoluti particulae sedibus suis motae sibique in vicem allidentes conjunguntur et coalescunt, atque hac ratione cum mole et pondere majores fiant quam liquor suis fluidis particulis agitare aut ferre valeat, necesse est ut earum sequatur praecipitatio.

Haec si limatiori tuo ar(r)ident Judicio, et in vestris Novellis locum mereri videantur, iis adjungere per me licet.

Interim vale et faveto tuo studiosissimo

Thomæ Molyneux

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 269725

Institut Cl. Logeon