[Rotterdam, le 9 août 1684]

Illustrissimo, et celeberrimo viro Gisberto Cupero

Dolui quod Bibliopolae negligentia factum fuerit ut munusculum meum serius omninò quam ego exoptaveram in tuas venerit manus. Sed sat cito si sat bene, nec ulla est tarditatis offensio cuius memoriam ex animo meo non expungant humanissimae tuae litteræ quibus testatum facis non tibi displicuisse meam Dissertationem 1. Vanus sim nisi hac in re plus auscultasse iudicem Te ingenitæ humanitati, quam acutissimo iudicio. Quidquid id est si principibus placuisse viris non ultima laus habeatur 2, tum ne illud ego quidem in minima fælicitatis parte deputaverim / viris in Republica literaria primariis et principibus, in quibus Te omnes tuo iure ponunt, eum videri cui honorificum mittatur testimonium.

De Nunciis illis menstruis circa rem literariam nihil apud te disseram. Si non displicuit primum specimen, est quod Tibi gratias agam cuius elegantissima et doctissima lucubratio de Homeri Apotheosi 3 lucubrationi meæ laetos afflavit honores 4. Gratissimum erit mihi mature videre Tuum, vir Clarissime, Lactantium 5, quem Arctoâ ex orbis plaga speramus. Nonne Amici quos omni eruditionis laude præclaros habes non paucos sub Iove illo frigido miserunt Tibi Opus illud vægrande in quo Olaus Rudbeckius probare annititur cunelas ferè Europae gentis oriundas esse ex Suecia ? Titulum fecit operi Atlantica 6, si forte illud haberes, utendumque mihi dares donec quædam excerpissem in meam lucubrationem inserenda non modo de me præclare merereris sed de omnibus qui illa legunt. Salutat / Te plurimum D. Iurieu, amboque Tibi fausta omnia precamur in Reipublicæ tum Civilis tum literariae emolumentum.

Dabam Roterodami 5 Id. Augusti M.D.C. LXXXIV.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261761

Institut Cl. Logeon